Latin
3.9 to 3.11
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 3.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Denique or) lajis non est leo decrepitus, sed fortissimus &in plenis viribus. Itaque de eo Solomon Pro. 30. 30. 91 lajis fortis est in animalibus, nec ab ullius conspectu retrocedit. Et radix apud Arabes fortem esse significat, &strenue se gerere. Leonem igitur intelligo longo &simplici villo, quem Aristoteles &Plinius fortiorem esse scribunt, &contemptorem vulnerum. Archoleontem vocat Capitolinus in Gordiano iuniore. Contrario errore peccatur in vocibus qua bicra &inua biere. Nam Jerem. 2. 23. 1op 7792 bicra kalla redditur dromas levis. Et Es. 60. 6. pan 2 dromades Madianis, quae cameli est certa species, cum haec sint aetatum nomina. Nam ea bicra est cameli foemina junior, &vita bicre sunt cameli juvenes, quod Arabes dibacara est praevertere. Atque inde nomen trahunt quae in unaserte docent. Nempe Arabibus v quaque re prima sunt. Sequitur aliud erroris genus priore gravius, cum in eodem genere pro specie ponitur species, ut quadrupes pro quadrupede, avis pro ave, reptile pro reptili, insectum pro insecto, aquatile pro aquatili. Sic y) reches Hebraeorum alii mulum, alii dromadem, sed plerique equum exponunt. Quod verum esse scimus ex Syra paraphrasi, in qua hoc significatu occurrit plusquam centies, cum alibi sit rara vox, &à paucis usurpata. τκοειν vori jacimur Deut. 14. 5. bubalum reddunt Graeci &Hieronymus. At Arabes circa Euphratem describunt cervo similem, pilo subrubro, serratis cornibus, quibus arborum ramos diffindens, iis interdum haeret, &ruditu suo se prodens in hominum manus incidit. Idem animal antholops vocatur in Eustathii Hexaemero; In Damiano anthalopus, &calopus in Alberto. Nec ab eo multum dissimilis arus Epiphanii.