Latin
306.5 to 306.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 306.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Huc quoque pertinere videri possit, quod in Toxari memorat Lucianus, apud Scythas, si quis ab alio potentiore laesus est, eum, bovis immolati tergori insidentem, carnes frustulatim concisas &igne tostas praetereuntibus offerre. E quibus quotquot comedunt, &bovis tergus dextro pede calcant, se illi pro viribus adfuturos pollicentur. Itaque inquit, in tergore bovis nonnunquam ingens cogitur mulritudo. Qui exercitus &certissima fide cohaeret, &hostibus est inexpugnabilis, tanquam jurejurando devinctus. Nam tergus calcasse est jurâsse. Est &aliqua ex parte simile, quod legitur ISam. xi. 7. Saulem, cum audivisset in quo periculo versarentur incolae Jabes Galaad, spiritu Dei correptum, par boum, quos ex agro domum ducebat, membratim lacerâsse, &eorum particulas quaquaversum ad Israelitas misisse, minis additis, fore, ut sic fieret eorum bubus, qui se, postridiè cum Samuele ad ballum profe cturum, sequi abnuissent. Quâ denuntiatione territi sunt omnes Israelitae, NS &egressi sunt tanquam vir unus. Septuaginta absurdè, Καὶ ἐσθηταν, quia legerunt EN. Boum igitur discerpta membra eos tum temporis non minùs affecerunt, quàm olim affecerant duodecim pellicis partes, quas Levita miserat per omnes Israelis tribus, Jud. XIX. 29. Sed haec sunt extraordinaria, ut quòd Ezech. iv. 15. jubetur Propheta panem suum facere super bovis stertora. Quod ut intelligatur, sciendum est haec non dici de quovis pane, sed de pane subcineritio, ut patet ex versu duodecimo. Qui panis Hebraicè dicitur Ny ugga vel à na, &mutatâ formâ, AVD, moe Chaldaicè VV, charara, ut Talmudicis n chararah, chararah, [. malil, Gracè ἐγκρυρίας, vel ἐαιquia torretur super carbones.