# Hierozoicon. Vol. 1 309.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 309.1 to 309.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/309.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/309.1

Gloriam suam, id est, Deum suum; quia Deus Judaeorum, non Gentium gloria fuit. Hinc David Ps. iii. 4. Tu autem, Domine, susceptor meus es, & gloria mea. Et Ps. §. 11. Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum. Et ICor. i. 31. Qui gloriatur, in Domino glorietur. Meritò igitur exclamavit uxor Phineis, cùm intellexit à Philistinis abductam fuisse arcam, quae divinae praesentiae symbolum erat, Translata est gloria ab Israële, quia capta est arca Dei. Et in rei memoriam puerum tum sibi natum appellavit Icabod, quasi inglorium, aut sine gloria dixeris, id est, sine vero Deo. Deus igitur non solùm est gloriosus, sed etiam ipsa gloria, adeoque gloria non in se solùm, sed & nostro respectu, cùm in eo solo gloriemur. At de 20 idolis est planè secus, Confundentur enim omnes, qui adorant sculptilia, & qui gloriantur in simulachris suis Ps. xvii. 7. Proinde passim in Scriptura idolum Nolocatur, id est, pudor & confusio: ut ferem. ii. 24. & xi. 13. Os. ix. 10, &c. Et quia Baal erat infame idolum, ideò multa nomina promiscuè vel in Baal, vel in D boseth, aut beseth desinunt, id est, confusionem. Sic idem vocatur ferubbaal Jud. vi. 32. & terubbeseth 2 Sam. xi. 21. Idem Esbaal 1 Par. viii. 33. & ix. 39. & Isboseth 2 Sam. ii. 8. Idem Meribbaal 1 Par. viii. 34. & Mephiboseth 2Sam. IV. 4. In idolis porrò quid vilius, quid contemptius pecocorum imagine, quae Natura prona, atque ventri obedientia finxit. Quò Psaltes respiciens Judaeos dicit mutasse gloriam suam (id est, Deum) in similitudinem hovis comedentis herbam. Et ad majorem ἐξυθενισμὸν Chaldaeus addit CD, & se inquinantis; nempe stercore suo de quo Sirachides Eccles. xxii. 2. Πlac ὁ ἀ ταιρούμενος ἀυτιν ἐκτινάζει χεῖρα, quisquis tollet ipsum. excutiet manum. Itaque non sine causa Dii tales ca 7173, id est, stercorei vocantur Levit. XXVI. 30. Deut. xxix. 17, &c. Tamen in foedum hunc errorem semel atque iterum inciderunt T raelitae. Primò cùm in exitu ex Aegypto, unde illos eduxerat Deus tam potenti manurvitulo aureo à se conflato divinos honores exhibuerunt.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
