# Hierozoicon. Vol. 1 31.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 31.5 to 31.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/31.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/31.5

Quasi omnium injuriis se patere sentiant, cum a pastore deferuntur, nec posse aliter se tueri quam si illi sint morigerae. Proinde nihil est tam miserum quam oves sine pastore. Quod Scriptura toties repetit, ut Num. Levit. 22. 22, &c. enumerantur corporis vitia duodecim quae pecudem ab aris excludunt Quibus additur claudicatio ex Deut. 15. 20. & Malach. 1. 8. Sunt etiam animi vitia in ovePuta si a grege aberret, ut in fine Ps. 119. Es. 53. 6. & 1 Pet. 2. 25. Quo vitio ovis thsawal. Aliud in pecore vitium est, cum prae pinchanuph, & affecta Arabice vocatur Sol morbus ipse & guedine lascivit, petulansque & petulcum est Ezek. daisa de ove est hoc vitio laborare, quae vox est maxime propria, & fugit LexiArabice (5000 cographos. Aries qui cornu ferit Graece κρύπτοιν & κυρηβάσαδαι, Latine coniscare & arietare dicitur. Et passim in Hieronymo ventilare cornibus, quod ex Zacharia sumptum est. In Daniele aries & hircus qui cornibus se mutuo impetunt Darium & Alexandrum significant. Visio similis Syllae obtigit, & Tarquinio Superbo. Quamvis leones & ursi gregibus infesti sint 1 Sam. 17. 24. Jerem. 50. 17. Mich. 5. 8. Amos. 3. 12. Ovis tamen nullum habet hostem lupo immaniorem, qui cum illâ perpetuas exercet inimicitias, eique terrarum ubivis bellum indicit implacabile. Unde Sirach. 13. 19. Quid commune habeat lupus cum agno? Et agni lupis opponuntur Matth. 7. 15. & 10. 16. Luc. 10. 3. Joh. 10. 12. Act. 20. 29. Hinc ut magna rerum conversio significetur, simul habitare & pasci dicuntur agnus & luLoca ovium proventu celebria Prophetae in Judaea memorant Basanem & Saronem, de quibus supra. Et Carmelum montem, non ταραθαλάσιον, qui ad Aquilonem est prope Ptolemaidem, ubi olim antrum Eliae, & postmodum Jovis templum. Sed alium μισέγειον ad meridiem prope Hebronem, in quo degebat Nabal, qui mille habuit capras, & ovium tria millia 1 Sam. 25. 2. Proinde ad hunc Carmelum referuntur quaecunque habent Prophetae de Carmeli pascuis, ut Jerem. 50. 19. Amos. 1. 2. Mich. 7. 14. Extra Judaeam Scriptura Mich. 2. 12. memoratoves Bosrae (quae Idumaeorum aut Moabitarum urbs & regio fuit valde pecorosa.) Et Kedar & Nebajoth Ezek. 27. 21. & Es. 60. 7. unde Cedrei & Nabataei, quorum Plinius & alii meminerunt. Diodorus imprimis, qui Nabataeorum opes docet solis camelis atque ovibus constitisse, Quod unum explicandum superest, ut in asinis & bobus, ita etiam in ovibus quaedam facta sunt, quae vel vere miracula fuerunt, aut habuerunt miraculi speciem.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
