Latin
310.1 to 310.5
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 310.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
VONITND 2 ONDT DVNDIDI PV (h ON DV) Ne legas vorz (id est, moram fecit) sed DO Ma (id est, venerunt) sex (supple horae) Quippe cùm in altum ascendit Moses, dixerat Israëlitis, In fine quadraginta dierum, in principio sex horarum (à quibus incipiet dies quadragesimus) sum rediturus. Cùm igitur dies illi quadraginta complerentur, venit Saten, ut turbaret mundum, &dixit illis, Vbi est Moses dector *vester? Responderunt, illum in altum a cendisse. At, inquit, venerunt sex horae (intra quas se rediturum promiserat) Quod cùm illi non curarent, Nosem eccubuisse addidit. At cùm nihilo magis moverentur ostendit eis speciem feretri ejus: tum verò Aaroni dixerunt, Nescimus quid de Mose factum sit, &c. In Bereschith Rabba lect. 41. Diabolus ipsum Mosem ostendisse legitur V EDUN in V supensum inter coelum &terram. In Paraphrasi Jonachanis, Moses, ut conjectabant, an MUN cip in Nanyxo vna consumptus fuerat in monte, in quo ignis à facie Dei fulgebat. Itaque, tanquam à Mose duce suo destituti, petunt Deos visibiles, qui se praecedant. Quin si Tanchumae credimus fol. 46. c. qui hoc ab Aarone petierunt, non fuerunt Israëlitae: sed Dy iy *E onant cui quadraginta hominum millia, qui cum Israëlitis ex Aegypto ascenderant, &Aegyptii Magi duo, Janes, &Jambres nomine. Sed haec frustrà comminiscuntur, ut majores suos excusent ab idololatriae crimine, cùm nulli fraus non suboleat, qui non sit prorsus obesae naris. Nam, si pro cura legas UD Ma, hiulca erit periodus, neque cum sequentibus hac ullo modo cohaerebunt. Praetereà supponetur aetate Mosis dies in horas jam fuisse divisos, quod planè est ἀνιστόρητον. Dici enim in horas duodecim divisionem à Babyloniis inventam longè seriùs reliquae gentes didicerunt, ut ex Herodoto, &aliis scimus. Hoc praecipuum, quòd si Moses, à Deo monitus, praedixit quo tempore esset rediturus, eo ipso momento rediit, quo praedixerat, nec fuit, cur populus morarum esset impatiens. Denique nihil falsius, quàm solos peregrinos, qui Israelitis ex Aegypto excedentibus se adunxerant, ab Aarene Deos petiisse. Nam versu primo populus ad Aaronem convenisse legitur: &versu tertio totus populus inaures ad eundem attulisse.