# Hierozoicon. Vol. 1 310.6-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 310.6 to 310.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/310.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/310.6

Nescimus enim, inquiunt, quid acciderit illi Mosi, qui nos ex Egypto deduxit. Moses autem solos Israelitas propriè deduxerat. Alii sponte sequebantur. Quid? quod versu octavo vocantur Israel, & versu decimo tertio posteri Abraami, & versu decimo quarto Dei populus? Itaque Levitae, in reos animadversuri, non caedunt solos exteros, sed fratres, filios, amicos, proximos suos, obviorum nemini parcentes; quia communis erat reatus. Meritò igitur martyr Stephanus fudaeis objicit, patres illorum Aaroni dixisse, Fac nobis Deos, &c. Act. vii. 39. 40. Hâc porrò oratione quid absurdius, Fac nobis Deos, qui nos praecedant? Quasi pro Diis haberi possint, qui ab homine facti sunt, aut simulachra nos praecedere, (a) quae pedes habent, & non ambulant, ut taceam (a) Psal. monstrum τῆς πολυθεότητος hâc oratione insinuari, exv. 7. quamvis non sit necesse, ut postea dicemus. Aaron autem summus Sacerdos; qui debuerat gliscenti malo totis viribus se opponere, tam impiae orationi statim assentiens, Tollite, inquit, inaures aureas, de uxorum, filiorumque, & filiarum vestrarum auribus, & afferte ad me; nempe ut idolum ex iis conflem. Quod Aaronis crimen Judaei ut quomodocunque incrustent, fingunt Hurem, sororis ejus filium, ipso praesente fuisse occisum, quia populum increpaverat. Res sic narratur Cap. XXXIV. De aureis Aaronis & Ieroboami Vitulis. tur in Semoth Rabba, ONI τι ΘNV Dy & filiarum, Exod. xxxii. 2. Inaures enim ibi locorum

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
