# Hierozoicon. Vol. 1 312.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 312.1 to 312.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/312.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/312.1

Priorem Jonathan, posteriorem Onkelos, & Graeci Interpretes sequuntur, & ex Hebraeis, Kimchius, ut è nostris Pagninus, Mun sterus, Arias, Junius, Castalio, Drusius, Piscator Angli, Itali, Genevenses, denique recentiorum quotquot videre licuit. Tamen, quod illorum pace dixero, haec non satis cohaerent. Et formavit illud stylo (vel coelo) & fecit ex eo vitulum fusilem. Quomodo enim fusile dicatur, quod coelo formatum est? Aut coelo formari vitulus, qui ad ignem in typo fusus est? Unde est. quòd Mosi dicit Aaron versu 24. Aurum ubi conjeci in ignem, prodiit iste vitulus. Si, quod illi ferè respondent, Aaronem coelo dicas expolivisse vitulum, postquàm in igne fusus fuerat: rursus quaeretur, 1. Cur vitulum coelo formâsse dicatur, quem fusione jam formatum solùm expolivit. 2. Cur ordine praepostero haec referantur, Et formavit illud coelo, & fecit ex illo vitulum fusilem, cum dicendum fuisset, Et fecit vitulum fusilem, quem postea coelo expolivit. 3. Quis vel Aaronem edocuerit artem auri coelo expoliendi, laevigandi? 4. Cùm homini, haud dubie harum ar tium rudi, multo tempore opus fuerit ad statuam hanc laevigandam: quomodo postridie fusionis festum indixerit in idoli hujus honorem celebrandum. 5. Aaronem respondeas, hoc per alium fecisse, tamen de illo alio idem quaeretur. 6. Praeterea, si apud Hebraeos statuas igne fusas stylo laevigare moris erat, cur Scriptura, quae fusionis, & fusilium meminit plus triginta locis, alibi nè semel quidem eâ stylo expolita & laevigata fuisse tradit, Solomonis aevo maxime, qui ut in magnis opibus, & in summa pace vixit, ita majore pompâ, & arte, fusilia Templi ornamenta elabo risse credendus est. 7. Quid? quod τ O id est, styli, vel coeli, sculpere, & caelare proprium est, non laevigare. Neque enim stylo, sed limâ, & scalpro me talla expoliuntur. Proinde Dent. ix. 21. de hoc eo dem vitulo in Chaldaeo Paraphraste legas NDD D NDIDI VI. Et illum limâ bene limavi. Quocirca, ut devitentur incommoda, quae notavimus, verba Mosis sic reddenda sunt, Et è manu eorum acceptum illud aurum in marsupio recondidit, & fecit ex eo fusilem vitulum. Ut Es. xlvi. 6. Qui aurum è marsupio educunt, & argentum lance appendunt, conducunt aurificem, qui faciat ex eo Deum. Quam loci Mosis interpretationem firmant duo loci similes mus, quoad res; alter, quoad verba, de quorum significatione dubitatur. Prior Jud. viii. 24.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
