Latin
EDENIN NNI VDOV
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 313-2
Unproofread scanNot analysed yet
vitulus fusilis totidem talentis gravis esse debuit. Sed, his missis, quae recitâsse est refutâsse, venimus ad quaestionem, quam multi movent; quorsum Aaren Israelitis Deum formâ bovis exhibuerit, cui si quem è faece vulgi similem esse dixeris, is pro grav offensa habebit, cum tam hebeti, &stupido animali fe conferri? Variae sunt sententiae. Quidam Aaronem putâsse volunt Deo bovis imaginem placituram imprimis, quomodo boum sacrificiis maximè delectaba. tur. Atqui haec sunt ἀνακόλυδα. Quin ex eo ipso, quòd bos in victimam offerebatur, Aaron colligere debuit bovem pro Deo coli non posse. Quid enim absurdius quàm ut idem animal &victima sit, &Deus, cui offerantur victimae? Et bovis imagini veros &vivos boves mactari, &adoleri, quis ferat? Sunt quibus videtur Aaron maluisse Deum populo sub tam ridiculo schemate exhibere, ut illum ab idololatria sic averteret. Quae, si bene memini Procopii est sententia. Sed Aaronem seriò egisse docent omnes textûs circumstantiae. Ipse enim aurum acceptum fudit, ut vitulum ex eo faceret, &aram illi erexit, &festum consecravit, &sacrificia obtulit. Nihilo sanior est Monceii sententia, Aaronem hunc bovem finxisse ad exemplar Cherubi, cui Deum insidentem viderat, cum apparuit senioribus Exod. xxiv. 10. Ibi enim Mosem, Aaronem, Nadab, Abihu, &septuaginta Seniores vidisse Deum Israëlis legimus, habentem sub pedibus tanquam opus lapidis sapphirini, aut tanquam coelum cum serenum est. At Cherabo fuisse vectum eoque dibzy G Googl 37 Cap. XXXIV. De aureis Aaronis &Jeroboami Vitulis. M sor, bovem; &D, sar, principem sonet: ineoque vituli specie nusquam legitur.