Latin
UTIO NMD INDD PVTTID NIN TVE
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 318
Unproofread scanNot analysed yet
Artabanus (d) dicit motu terrae concidisse τῶν νων τὰς πλείστους, pleraque templa. Vnde petita ex parte crediderim haec Hi eronymi ad Fabiolam Epist. 127. Illud Hebraei au tumant, quòd nocte, quà egressus est populus, omni. in Aegypto templa destructa sunt, sive motu terrae, sive ictu fulminum. Et Trogi lib. 36. Dux exulum factus Moyses sacra Aegyptiorum furtu abstulit quae repetentes armis Aegyptii domum redire tempestatibus compulsi sunt. In his quaedam falsa, quaedam incerta. Tantum hoc scimus in commentitia Aegypti numina verum Deum Mosis ministerio graviter animadvertisse; cùm in multas aetates duravent poena tum inflictae memoria, quamvis portentosis fabulis quasi sepulta, &propè obruta. Huc enim pertine quòd Typhonis metu Deos in variis animalium formis aliquamdiu latuisse fabulantur. Apollodorus lib. I. Dii in Aegyptum properabant, &ubi illum (Typhonem) insequentem vident, in varias animantium formas sese quisque transmutabat. Hyginus Tab. 196. Dii in Aegypto, cùm Typhonis immanitatem metuerent Pan jussit eos, ut in feras bestias se converterent, quò faciliùs eum deciperent. Suidas in Τύφως, Εις ἀλόγων ζώων μετεβάλλοντο μορρὰς διὰ τὸν ἐκείνη ροβον. Ejus metu in brutorum animantium forma se convertebant. Nempe, si Plutarchum sequimur in formas iβεων, καὶ κύνων, καὶ ἱεράκων, ibium, canum &accipitrum. Sed ex Nicandro multo plura Anto nius Liberalis in Typhone, Ἀπέλλων τοῦ ἐγινετο ἱέραξ, Ἐρμῆς δὲ ἔβις, Ἀρης δὲ λεπιδωτὸς ἰχθὺς, Ἀρτεμις δὲ σιλουρος (lege αἰλουρος) τράγῳ δὲ εἰκάζεται Διόνυσος ἄλλῳ δὲ Ἡρακλῆς, βοῖ δʼ 'Ἡραιστος, μυγάλη δὲ Λητό. Apolle quidem factus est accipiter Mercurius ibis, Mars lepidotus piscis, Diana felis, Bacchus autem in hircum mutatus est, Hercules in hinnulum, Vulcanus in bovem, Latona in murem arantum. Ovidius quoque lib. 10. Metam Huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat, Et se mentitis Superos celasse figuris. Duxque gregis, dixit, fit Jupiter: unde recurvis Nunc quoque formatus Libys est in cornibus Am(mon. Delius in corvo, proles Semeleia capro Fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, Pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis Et Diodorus libro primo vult haec animalia in Aegypto