Latin
321.5 to 321.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 321.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
narratur Deus, in Aaronem vehementer iratus, voluisse eum perdere, &re verâ fuisse perditurum, nisi pro eo Moses intercessisset. Et verò hoc crimen in plebeiis longè fuit tolerabilius, quàm in Aarone, cujus manu Deus multa in Aegypto miracula patraverat, quemque adeò aliquoties alloquio suo dignatus fuerat, &ad summum gradum evexerat, totique populo, absente Mose, praefecerat. Sed Deus quandoque permittit, ut sanctissimi foedè labantur, nè de propriis viribus plus nimio praesumant, quomodo Petrus ante lapsum. Praetereà hoc ipso, quod non primarius solùm, sed &primus Levitici ordinis Sacerdos in tam prave peccatum incidit, Israëlitas docuit Deus nostram cum Deo reconciliationem non posse fieri hujusmodi Sacerdotum ministerio, qui ipsi peccatores essent, &priùs pro suis delictis offerre opus haberent. Nam, ut rectè hic habet Ferus, Quomodo unus captivus alium liberaret? Necesse igitur fuit, ut Ecclesia alium haberet Pontificem, qui esset sanctus, innocens impollutus, segregatus à peccatoribus, Hebr. vii. 26. Ab Aarone igitur Israëlitae in crastinum convocati cùm summo manè convenissent vitulum adorârunt, eique holocausta obtulerunt, &hostias pacificas, feditque populus, ut manducaret, &biberet, &surrexit, ut luderet. Nempe hoc idolum eodem modo colitur, quo verus Deus. Nisi quòd inter genera facrificiorum omittuntur sacrificia pro peccatis, quibus tamen maximè egebant. Sed quamlibet rei, tamen sibi videbantur sacris egregiè defuncti, atque illorum conscientiae Cap. XXXIV. De aureis Aaronis &seroboami Vitulis. conscientiae ad tam grave scelus obtorpuerant. Convinarratur versu decimo septimo.