Latin
UTIO NMD INDD PVTTID NIN TVE
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 323
Unproofread scanNot analysed yet
A quo loquendi genere Romanos non abhor ruisse suadet, quòd ustrinam vocabant locum, in quo metalla conflantur. Secundae quaestioni facile erit satisfacere, si sequimur Syrum interpretem, &Chaldaeos, &Arabes, ex quorum mente Moses limâ vitulum elimavit, atque in tenuissimam scobem attrivit. Nempe ars aurum sic elimandi Hebraeis non fuit ignota. Id ex Josepho apparet, qui Solomonis equites dicit ψῆγμα γρυσίου, id est, scobem auream, quotidie capillis sic inspersisse, ut Solis repercussu illuminati splenderent, Antiq. lib. 8. cap. 2. Quomodo Trebellius Gallienum crinibus suis auri sco bem aspersisse, &Spartianus Commodum capillo semper fucato, &illuminato fuisse tradit. Neque illa auri ramenta ex Tagi, aut Pactoli arenis, sed ex auri massis desumpta, quos limâ eradebant, ut scobem decidentem capiti aspergerent. Mosem igitur veris. simile est hâc eâdem ratione vitulum paulatim attrivisse, atque in scobem sic contudisse. Hinc molu- 20 isse dicitur, quia auri ramenta tam minuta fuêre quàm quae in pristino sunt commolita: Antececedens pro Consequente. Ad tertiam quaestionem variè respondetur. Hebraeorum plerique putant Mosem ideò auream vituli scobem in aquas conjecisse, &eas aquas populo bibendas obtulisse, ut idololatriae reos cognosceret. Quomodo Sacerdos adulteras aqua amarae potu dignoscebat, ut habetur Num. v. 27. Hinc Jonathan in Paraphrasi, Et potavit filios Israëlis N NND Jon 27 INO IBINI NOBI NDD III. Et quisquis ibi dederat vas aliquod aureum (ad vituli confectionem) in ejus orsignum apparebat. Proinde in Tanchuma fol. 47. b. &in Notis R. Selomonis hae aquae conferuntur cum aquis adulterae, tanquam eâdem vi pollentes. Et Aben Ezra, ιγ γ γυ πι Θο ὑ