# Hierozoicon. Vol. 1 324.1-5

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 324.1 to 324.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/324.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/324.1

Quidam tamen asserunt Samuelem quoddam idolum re degisse in pulverem, & mixtum dedisse populo ad biben lum; & in barbis eorum judicâsse reos idololatriae à non reis, sicut quondam fecit Moyles. Haec illi, sed fabulosè omnia. Nam, ut ordiamur à loco 1 Sam. vii. 6. in quo Israëlitae, qui Baali, & Astarta servierant, ad solum Dominum conversi, aquam haustam coram illo effudisse, & totâ die jejunâsse leguntur. Ibi Chaldaeus interpres, &, eum sequuti, Junius, & Tremellius, non alias aquas intelligunt, quàm lacrymas contritionis, quae ex intimo corde haustae per oculos coram Deo effusae fuerint. Alii aquas, quibus corporis sordes eluerint, ut animam significarent à peccatorum maculis pari ratione esse purgandam. Alii, quod verissimilius, aquas in terram effusas, in signum expiationis iniquitatum, juxta illud feb. xi. 16. Vt aquarum, quae transierunt, non recordaberis. Josephus Antique lib. 6. cap. 2. putat Judaeos hanc aquam Deo libâsse, quomodo David Bethlehemiticam 2 Sam. xxiii. 16. Utut sit, has aquas Israëlitae non leguntur bibisse, sed effudisse. Illos igitur has aquas bibisse commentitium est, & quidquid huic commento superstruitur. At res aliter se habet de iis Israëlitis, qui vitulum coluerant quibus aquas, auream vituli scobe aspersas, Moses propinâsse legitur. Nihilo tamen verius est, quod additur, iis, qui has aquas biberant, aut ventrem intumuisse, aut barbas fuisse auro concolores. Nam hoc quoque falso fundamento nititur, nempe Mosem, & Levitas, cùm in idololatras promiscua caede grassati sunt, habuisse notam aliquam διακειηκὴν, quâ vituli cultores à fidelibus dignoscerent, nè pro illis hi caederentur. Neque enim tali notâ fuit opus, cùm Si universus populus reus fuerit, ut disertè habetur Exod. xxxii. 3. Fuit nempe tam generalis haec defectio, ut inter tot idololatras, si qui in veri Dei cultu perstiterint, ii conspicui non fuerint in tante praevaricatorum numero. Itaque cùm versu vigesimo octavo eos, qui Deo adhaerebant, ad se convenire jussit Moses, praeter Levitas nulli adfuerunt. Et, s necesse fuisset vituli cultores speciali notâ dignosci, barba aurea non suffecisset. Fuêre enim in magne populo imberbes multi juvenes, neque dum vesticipes, fuere multae mulieres, fuêre etiam eunuchi, ad quos haec nota non pertinuit. Addo, nihil causae posse afferri, cur miraculum de barbis in aureum colorem aquae potu mutatis Scriptura suppressisset, cùm ad auctoris gloriam pertineant miracula quaecunque Deus edidit, ut nomen suum ab idololatrarum contemptu vindicaret.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
