# Hierozoicon. Vol. 1 339.1-5

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 339.1 to 339.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/339.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/339.1

Cap. XXXIX. CAPUT TRIGESIMUM NONUM. De Bubulcis, & Boum stimulis. Sirachidis locus de bubulcis emendatus. Stiva aratri ibi δὲρυ dicta, ut charba Syris, & Arabibus id est, gladius, & hasta, seu lancea: ut vomer Romanis culter, nobis coultre. Non solùm de tauris narrat arator, sed & eos alloquitur. Bubulci aetate Sirachidis in summo contemptu. At olim viri principes boum curam gessere, quod probatur in Patriarcharum gratiam, qui non solùm pastores, sed & bubulci fuêre. Ita etiam Amos. VII. 14. 15. Quae verba explicantur. NePropheta, nec filius Prophetae, similis alibi Phra65. GΟρ D Graecè κνίζων συκήμηνα. Quid id propriè in Theophrasto, &c. Alia interpretationes vocis OQ, boles. Arab. & Aethiop. balas, ficus. Ergo n 7, balas, Verbam συκόζειν, ἐρινάζειν, &c. Sycamina fructus um magnae rei. Ergò ad contemptum pertinet, quod de Amoso habetur. Boum stimulus cur Hebraicè qnb9 malmad, & Talmudicè y marda, Res insertum multis vocibus. Samgar stimulo boum instructus, at Lycurgus βιπλῆγ, in Homero & Nonno. Lycurgi pugna prope Carmelum ubi Samgar. Pro stimulo houm bipentem utrobique intelligi, vomerem etiam. Samsar Suidae Audod. Stimulus boum etiam P darban, unde dicatur, & quid differat à malmad Dicta sapientum ut aculei, & clavi. Idem de Pericle, & Nigrino Philosopho. Aeschyli verba γυμφοπαγῆ. Christi Proverbium, Contra stimulos calcitrare, etiam à Graecis, & Romanis usurpatum, sed multò antè à Prophetis, in quibus fuit Christi spiritus. PUbulcorum, & aratorum genus quàm sit indocile, alienumque ab omni doctrinae & disciplinae cultu, his verbis docet Siruchides Eccles. xxxviii. 26. Ti συοιθήσεται ὁ κρατῶν ἀρότρον, καὶ καυχώμενος ἐν δόρατ κίντρου. 27. Βόας ἐλαύνων, καὶ ἀναστρεφόμενος ἐν ἔργοις ἀντ καὶ ἡ διήγησις ἀυτο ἐν τοῖς τοῖς ταύρων. 28. Καρδίαν αὐτοῦ δώζει ἐκδοῦναι ἀυλάτας, καὶ ἡ ἄχυπνία ἀυτοῦ εἰς χρ άσματα δαμάλεων. Id est, juxta Drusium; Quo pacto fiat sapiens, qui tenet aratrum & gloriatur in hastili stimuli. Boves agens, & versans in eorum operibus, cujusque narratio de filiis taurorum, Cor suum applicat ad ducendos sulcos, & vigilia ipsius de pabulis juvencarum. In quibus vix dixeris quid sit hastile stimuli. Nemo enim reperietur, qui stimulum bovis sic vocaverit. Sed Graeca verba aliter legenda, & ex plicanda. Sic nimirum, Καυχόανος ἐν φρατ. Κέντρῳ βόας ἐλαύνων, &c. id est, Qui gloriatur in stiva.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
