# Hierozoicon. Vol. 1 343

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT XXXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/343

Αμοίτομον, id est, ancipitem: quod non est stimuli, sed bipennis Epithetum. Hieronymus, qui vomerem reddit, Graecos habuit, quos sequeretur. At ipsi Graeci cur hic habeant ἐν τῇ ἀροτροποδη, nullus capio. Ut neque cur, qui Hebraeis est Samgar, & Graecis Interpretibus Bαμεγὰρ, & Josepho Σαναγαρος, à Suida vocetur Λυδώθ. Sunt, qui Λωδ corrigant. Sed per literarum seriem non licet quidquam mutare. Neque Aod idem cum Samgare fuit. Hic successor, ille antecessor. Sangaris nomen in usu fuit etiam apud Phrygas, qui Sangarium fluvium à Sangari, seu Sagari quodam dictum volunt, ibi submerso, immisso furore à Cybele Deûm matre, cujus numen ille spreverat. Aliud est stimuli nomen (27) darban. 1. Sam. xiii. 21. ubi Israëlitae leguntur ivisse ad Philistaeos, sa777 231 ad aptandum stimulum: quod R Selomo exponit, Θούτι γυVI ION Ib VO A ad acuendum caput illius, & infigendum, & constituendum cum in conti medio. Nec multò aliter Kimchiest ensis, cultri, secuus. Sic Arabicè CES ris, &c. manubrium: & manubrium indere. Itaque (277, darban, non significat stimuli contum, sed ferreum aculeum conto inditum. In quo differunt IOD & 1277 Nam quę propriè contus est, in quem aculeus inditur. Hinc Talmudici in Kelim, capite nono, vno D 2 Fusus, qui vorat verticillum, & contus, qui vorat stimulum. Vorare Hebraeâ phrasi est in se recipere quod inseritur. Sic fusus verticillum recipit, quod pro axe habet, & contus aculeum infixum. Vocis saττ, darban; originem, Hebraeis prorsus ignotam, ex Arabica daraba acudarib lingua scimus, quâ CB tum esse Cy acudirdurab acumen signifitum, (48 ba, & Clio cat. A voce 1277 darban, Phoenices Drepano fecisse nomen alibi observavimus, quia in portu Drepanitano terra definit in longum acumen: ut in Achatae promontorio Drepauo, quod alio nomine Pior nonnulli dictum volunt, παρὰ τὸ ῥαίζειν τὸ καταλή γεῖν εἰς ὀρὺ, eò quòd in acutum desinit. A Singulari 1277 darban, fit Plurale Pa darbanoth. quo Solomon eleganter utitur Eccles. xii. 11. ubi dicta Sapientum ait esse in 277. D QUD ut aculeos, & clavos infixos. Ità Lucianus de Nigrino Philosopho, Κατὰ τὴν Κωμικὸν ὡς ἄληθως ἐγκατέλιπε τι κέντρον τοῖς ἀκούουσι Juxta Comicum quàm verè auditoribus aculeum quendam reliquit. In Nigrinum ita transferens quod de Pericle lixerat Comoedia vetus. Cicero lib. 3. De Orat. Quid Pericles? cujus in labris veteres Comici leporem havitasse dixerunt, tantamque in eo vim fuisse, ut in eorum mentibus, qui audissent, quasi aculeos quosdam relinqueret. Et Valerius Maximus lib. 8. cap. 9. Veteris Comoediae maledica lingua, quamvis potentiam viri perstringere cupiebat, tamen in labris ejus hominis melle dulciorem leporem fatebatur habitare: inque animis eorum, qui um audierant, quasi aculeos quosdam relinqui praedicabat. Eupolidis Demos intellige, in quibus de. Pericle inter caetera haec habebantur, Πειθώ τις ἐπεκάθη τε τοῖς χείλεσιν, Οὕτως ἐκήλει, καὶ μὸο τῶν ῥηγόρων Τὸ κέντρον ἐγκατέλιπε τοῖς ἀκροωμένοις Quaedam

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
