# Hierozoicon. Vol. 1 345.6-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 345.6 to 345.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/345.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/345.6

Sed & Draco sanxerat etiam τὰ ἄψυχα ἐάν τινα ἐμποσόντα ἀποκτείνῃ, ταρορίζειν, inanimata (putà ligna, lapides, ferrum quorum casu caedes alicujus facta sit, finibus ejici. Legis meminere Demosthenes contra Aristocratem, Ae schines contra Ctesiphontem, Pollus libri octavi capite decimo, Pausanias quoque in Atticis, & in Eliaci posterioribus. Ubi Thasios etiam narrat pugilis The agenis statuam, latâ sententiâ, in mare ideò dejecisse quòd ruinâ suâ quendam oppressisset. Quod idem d Nicone narrat Suidas. Sed fallor, aut Theagenis cog nomen fuit Niκων illi inditum, quia luctâ, pancratio cursu, & reliquis certaminibus, Nemeae, Olympiae atque in Isthmo semper victor, ἕλαβε στεράνους, ὡς φασι, χλίους καὶ τεστρακοσιος, coronas accepit, ut aiunt, mille & quadringentas. Ità Suidas in Niκων. Neque aliter Pausanias de Theagene, nisi quòd, millenario praetermisso, coronas solùm quadringentas illi tribuit De bove cornu-peta Lex addit, non comedi carnes ejus. Ad quae verba Maimonides Tractatûs De cibi vetitis cap. 4. sect. 22. Quomodo posset comedi, postPars prima. quàm lapidibus est obrutus, cùm sit cadaver?

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
