Latin
CAPUT QUADRAGESIMUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 347
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quae Maimouides, Et expiatio pro servis, sive sint magni, aut parvi; sive sint mares, aut foeminae; mulcta est in Lege definita, nempe triginta sicli? WOB probi argenti, sive servus centum minis aestimetur, aut ne denarium quidem valeat. Et si quis (post impletum servitii sui tempus, anno remissionis, &Jubilei) differat habere Annis literas manu missionis, pro eo nulla est mul cta; quia non habet dominum, sed in libertatem jam est assertus. At, ob id ipsum, quòd liber est, mulcta major esse debuit, utpote pro libero homine, non quidem domino, sed illi ipsi solvenda. Cur sonathan hanc Legem ad Chananaeos servos restringat, nullus capio. Notandum est, resum Christum, qui formam servi acceperat, à proditore Judae triginta siclis (a) fuisse venditum; quo ipso pretio servi vita hic aestimatur. Cum Legibus, quas explicavimus, hanc componit Bochellus (b) ex Salicae Legis Tit. 31. Si homo ex aliqua quadrupede domestica occidatur, pro media parte leudi 20 (id est, subditi hominis) dominus componat, &pro alia animal det; nisi pecoris deminus vitium antè non intellexerit. Et alteram ex lege Ricardi, Tit. 4. De damnis animalium. Qui bovem, aut tarrem, aut aliam quadrupedem nocentem, aut vitiosam habuerit, antequàm noceat, jubetur occidere: &si, post denuntiatum vitium à vicinis, non occiderit, &illud animal aliquem vulneret, vel occidat, tenetur damnum componere, ut de homicidio. In qua Lege hoc observandum, bovi, &tauro addi quamvis aliam quadrupedem nocentem. 30 Quod ipsum in Mosis Legibus de bove analogicâ ratione debet subintelligi. Neque id ab Hebraeis est praeteritum. Maimonides statim initio libri De damnis, Quodcunque animal est in potestate hominis, si noceat, dominus tenetur sarcire damnum, quod à possessione sua est illatum. Cùm enim dicitur, Cùm bos alicujus bovem alterius percusserit, cum hove idem sunt reliquae pecudes, ferae item, &aves. Scriptura enim de hove non agit, ita non nisi exempli causâ. Et auctor libri Chinak, pag. 25. 1271, 7271