# Hierozoicon. Vol. 1 348.1-5

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 348.1 to 348.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/348.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/348.1

Eos, quoque hâc Lege teneri, qui, postquàm in proprio fundo cisternam foderunt, & aperuerunt, fundum illum publici juris faciunt, exceptâ solâ cisternâ: at eum esse immunem, qui tam fundum, quàm cisternam, aut cisternam saltem fecit publici juris, aut Deo Cisternae dominus resticonsecravit; quia dicit Lex, Sectione tertiâ, Quin tuet, qualis non est amplius. si fossam illam aries, aut aliud animal foderit, dominum damni teneri, nisi repleat, aut operiat: & idem esse, si ipse foderit, aut ab alio effossam emerit, aut dono acceperit: quia dicitur, Fossae dominus restituet, undecunque illi devenerit hoc dominium. Sectione quartâ, Tam reum esse, qui fossam aperit quàm qui fodit, quia dicitur, Si quis cisternam aperuerit, vel foderit. Sed, si operiat M convenienter, & in cariosum fiat operculum, & bos in medium fossae decidat, & moriatur, liberum esse dominum; quia dicitur, Si non operuerit eam. Eâ igitur opertâ, liberum esse. Quòd si operculum boves sustinere possit, sed camelos non item, & cameli, illac iter facientes, illud fregerint, deinde boves in cisternam deciderint: si cameli non soleant illac iter facere, liberum esse fossae dominum, DI NO IDD, quia haec fuit mera necessitas. Sed, si cameli soleant illac iter facere, quamvis nonnisi certis temporibus, reum esse dominum. Et sectione quintâ, Si tamen boves deciderunt, quia cariosum est operculum, etiamsi camelis sit illac consuetum iter, & ratione camelorum in Legem peccaverit, eum nihilominus esse liberum; quia boves non aliâ de causa deciderunt, quàm propter ligni cariem. Sectione sextâ, Si fossam quis reperit, & operuit, deinde rediens aperuit, fossae dominum esse reum, & alterum istum liberum. Sed, si alter ille fossam pulvere obstruxerit, & postmodùm refoderit, eum esse reum; quia, cùm fossam pulvere obstruxit, prioris opus destructum est. Sectione septimâ, Si cisterna sit communis inter duos, & unus eorum transiens illam non operuerit, deinde transeat alter, qui nec ipse eam operiat, priorem esse reum, nisi situlas suas alteri tradiderit: sed, si tradiderit alteri, ut è cisterna hauriret, priorem esse liberum, & alterum teneri ad eam operiendam. Si postquàm prior operuit, ignotus aperiat, & posterior apertam reperiens non claudat, hunc esse reum: & semper solùm manere reum, donec prior resciverit cisternam esse apertam.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
