# Hierozoicon. Vol. 1 349.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 349.5 to 349.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/349.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/349.5

Et tantundem reddit, si laesit in iis, quae jugiter solet facere per Legem creationis suae: putà, si jumentum comedit foenum, aut gramen, aut si pede suo nocuit iter faciens, tene tur damnum integrum reparare VOBD in in è praecipuis bonis suis: prout dicitur Exod. xxii. 5 Optimum agri sui, & optimum vineae suae rependet. Sed, si diversum quid faciat ab eo, quod jugiter solet, & in eo noceat: puta, si bos cornu feriat, aut mordeat, tenetur dominus restituere damni dimidium ex cor pore jumenti ipsius, à quodamnum illatum est. prout Et vendent bovem vivum, & divident dicitur, pretium ipsius, &c. Cùm hos, minam unam valens, ferit hovem viginti minarum, & eum necat, & cadaver valet quatuor minas, dominus hovis deberet rependere octo minas, quae facerent dimidium noxae (additae scilicet dimidiae parti pretii cadaveris) Tamen non tenetur reddere, nisi ex corpore bovis, quae laesit; quia dicitur. Et vendent bovem vivum. Proinde, si bos viginti nummorum occidit bovem ducentorum, cuju cadaver minam valeat, cadaveris dominus non potest dicere domino vivi bovis, Da mihi quinquaginta nummos. Quin ei dicetur, Penes te est bes, qui lasit, accipe eum, & abi; quamvis supra denarium non valeret. Haec ille tribus primis sectionibus. Sed idem sectione septimâ observat sic reparar damnum, cùm jumentum noxium in laesi pascuum ingressum est, & laesit illud. Alioqui enim, si qui damnum accepit in alterius pascuum ingressus est, & ibi bos illius eum, aut bovem ejus percusserit, alterum illi posse dicere Nisi in praedium meum ingressus esses, non accidisset tibi hoc malum. Atque id posse colligi ex verbis Legis, Exod. XXII. 5. Si quis dimiserit jumentum suum, ut pascat in agro alterius, &c. Et Pars prima. capitis septimi sectione quartâ, Si quis bovem suum in alterius domum deduxit, & ibi feriat eum bos vel mordeat canis domini domûs, dominus domûs immunis erit: sed, si bos eò deductus feriat bovem domini domûs, qui eum deduxit damni mediam partem restituet; si bos, qui feriet, est O perfectus: inte grum, si sit TVO contestatus.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
