Latin
35.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 35.8
Unproofread scanNot analysed yet
Et quod Graeci scribunt ταρδάλειε magno esse corde, timidas, male ficas, solas animalium odoratas, quaternis mammis, foeminam mari praevalere, &hyaenae pelle admotam earum pilos decidere, ad pantheras refert Plinius. Idem denique a pardis pantheras solo sexu &candore distinguit. Sed an specie differant ὁ πάνθηρ &ἡ παρδάλις videbitur merito posse dubitari, cum scriptores saepe distinguant. Et pantherem describat Oppianus ut minutum &imbelle animal. Nonnullis tamen ὁ πάνθηρ fera magna est &terribilis, maculosa, odorata, catulos caecos pariens, quae τῆς παρδάλεως seu pantherae propria sunt. Omnino igitur πάνθης vox est aequivoca, &pro ratione subjecti varie exponenda. Oppiano enim πάνθης videtur esse thos, qui aliis πανθήειον &ληκεπάνθης.