# Hierozoicon. Vol. 1 35.8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 35.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/35.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/35.8

Et quod Graeci scribunt ταρδάλειε magno esse corde, timidas, male ficas, solas animalium odoratas, quaternis mammis, foeminam mari praevalere, & hyaenae pelle admotam earum pilos decidere, ad pantheras refert Plinius. Idem denique a pardis pantheras solo sexu & candore distinguit. Sed an specie differant ὁ πάνθηρ & ἡ παρδάλις videbitur merito posse dubitari, cum scriptores saepe distinguant. Et pantherem describat Oppianus ut minutum & imbelle animal. Nonnullis tamen ὁ πάνθηρ fera magna est & terribilis, maculosa, odorata, catulos caecos pariens, quae τῆς παρδάλεως seu pantherae propria sunt. Omnino igitur πάνθης vox est aequivoca, & pro ratione subjecti varie exponenda. Oppiano enim πάνθης videtur esse thos, qui aliis πανθήειον & ληκεπάνθης.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
