Latin
350.1 to 350.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 350.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Bos perfectus eo loco idem est, quod non contestatus, id est, de quo per testes nondum probatum sit, eum antea cornu feriisse. Et sectione nona. Si bos, valens ducentos nummos, cor nu percussus moriatur, &cadaver ejus momento mortis centum nummos valeat, sed, dum de eo lis intenditur, pretium imminutum est, nec valet supra octoginta nummos: qui damnum intulit, si bos fuerit contestatus, nonnisi centum restituet; si perfectus solùm quinquaginta de corpore ejus. Et capitis octavi sectione primâ, Bos Israelitae si percussit povem Deo sacrum, aut bos sacer si percussit bovem Israëlitae, immunis est; quia dicitur in Lege, Si percusserit bovem proximi sui, non si bovem Deo sacrum Et sectione quintâ, Si hos Israëlitae Cuthaei bovem percusserit, sive sit perfectus, aut contestatus, immunis est, &c. Sed, si Cuthaei bos Israclitae bovem feriat, sive sit perfectus, aut contestatus, Cuthaeus integrum damnum restituit. Quae aperta est προσυπεληψία, cùm non habetur rei, sed personae discrimen. Caetera, quae de hac Lege in Maimonide habentur accuratiùs per sequi longum esset, &taediosum. Exod. xxii. 1. Si quis bovem, aut ovem furatus fuerit, &occiderit, vel vendiderit, quinque boves pro uno bove, &quatuor oves pro una ove restituet. In his duo observanda: Primò, reliqua furta ex Dei Lege solùm dupli restitutione puniri, sed haec quadrupli, aut quintupli. Secundò, gravius in bovis, quàm in ovis furem animadverti: ab hoc enim nonnisi quadruplum, ab isto quintuplam repetitur. Utrumque à fosepho sic observatur Antiq. lib. 4. cap. 8. Qui aurum, aut argentum surripit, duplum rependat, sed pecudem qui furatur, mulctam solvat quadruplam; nisi sit bos, pro quo quintuplum pendat. Et à Maimonide libri De furto capitis primi sectione sextâ, Dor B) Dupli restitutio recepta est in omnibus, praeterquàm in ove, &bove. Bovem enim, aut qvem qui furatus est &mactavit, aut vendidit, pro ove quidem quadraplum, pro bove autem quintuplum reddit. Et pecudum abactores ideò graviori poenâ mulctabantur; quia difficilior fuit eorum custodia.