# Hierozoicon. Vol. 1 350.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 350.5 to 350.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/350.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/350.5

Cùm enim vestes pecunia, annuli, monilia, & reliquus mundus muliebris, quae inter pretiosissima sunt, in scriniis reponantur armenta, & greges in communibus pascuis oberrabant, omnium rapinae expositi, nisi Legum metus abactores coercuisset. Itaque etiam apud Scythas, quorum opes erant in pecore sitae, nullum fuisse scelus furto gravius testatur Trogus libro secundo, Quippe, ait, sine tecto, munimentoque, pecora & armenta habentibus quid salvum esset, si furari liceret? Porrò in bovis abactorem ideo graviùs animadversum, quàm in abactorem ovis, aut caprae, non solùm, quia bos pretii longè majoris, sed & quia ad plura est utilis, puta ad arandum, vehendum, triturandum, &c. Quòd ex parte vidit Jonathan. Scribit enim in Paraphrasi, pro uno bove quinque reddi 771. 10 n vna propter cessationem ejus ab agricultura. Et pro una ove solùm reddi quatuor NIDVNADDIVILIA WDON bhyn in quia in furto ejus molestia fuit, neque ab illa colitur terra. Sensus est, duabus de causis mitiùs agi cum eo, qui ovem surto subduxit; 1. Quia in furto ovis plus laboris est. Bos enim solùm abigitur, ovis autem aufertur humeris: qui labor, ut quidem volunt. Hebraei, in partem poenae cedit. 2. Bos hominis in rustico opere aliquo modo socius est: ovis, aut aries non item. Quorum ut primum futile est, ita alterum verissimum, & rectè observatum. David, itized b Leges de Bobus.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
