# Hierozoicon. Vol. 1 352.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 352.1 to 352.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/352.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/352.1

Sed ad hanc Legem Judai multa excipiunt. Primo enim vir sclus pro furto suo venditur, mulier non item. Quod profitentur se habere ape DD ex Kathala, seu traditione. Secundò, Fur non venditur, nisi IDO pro summa capitali. At pro duplo, vel quadruplo, vel quintuplo non venditur; sed hoc illi creditur, donec ditescat. Tertio, Etiam pro summa capitali non venditur, qui Cathaeo furatur, aut qui rem sanctam surripit; sed creditur illi haec summa, donec ditescat. Quartò, Si summa furto ablata valeat centum num mos, & furti aestimatio sit solùm quinquaginta nummo rum, ille venditur, & reliquum summae cum duplo, &c. illi creditur, doneo è servitute exeat anno septimo, & ditescat, & solvat. Quinto, Si fur aestimitur nummis centum & una, (id est, unico nummo supra furti pretium) non venditur; quia dicitur in Lege, Pro furto suo vendatur: nempe ita ut pretium ejus furti pretio totum absorbeatur. Haec Maimonidos, De furto cap. 3. §. 12, 13, 14. Idem in Tractatu De servis docet servum Hebraum non vendi, nisi Israclitae, aut Proselyto, neque vendi BO ripo IN DD VINOD publice super lapidem emitionis, neque in platea, ut servi vendi solent, sed 72 ττι occulto, & decore: quod probant ex Levit. XXV. 42. Quorum pleraque divinae Legis severitatem sic emolliunt, ut eam propè antiquent, ac abrogent. Tamen etiam in Legibus duodecim Tabularum una fuit, quae furem manifestum ei cui furtum factum erat, in servitutem tradebat, ut auctor est Gellius libri vigesimi capite primo. Versu quarto pro quadruplo ovis, & quintuplo bovis abacti, cùm occisus, aut distractus est, Legislator nonnisi duplum exigit, cùm vivus, & integer in manu furis reperitur. Nempe qui bovem non solùm abigit, sed aut mactat, aut vendit, magis est reus, quia furtum suum majore celat industriâ, & omnem spem restitutionis ita videtur adimere. Ecce Athena Legem similem ex Demosthonis Timocratea! Q ἐν τις ἀποκέσῃ, ἐὰν μὲν ἀὐτὸ λάσῃ, τὴν διπλασίαν καταδοκίζειν ἐὰν δὲ μὴ, τὴν δικαπλαδαν.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
