Latin
353.1 to 353.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 353.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Volunt tamen sententiâ udicis pueros pro aetate, &servos asperiùs caedi, ne furto sensim assuescant. Caetera ibi vide. Versu quinto, Si quis depastus fuerit agrum, vel vineam, &immiserit pecus suum ut pascat in agro alterius, optimum agri sui, &optimum vineae suae rependet. Maimonides, De damnis ubi suprâ, vult à domino bruti plenè &planè restitui damni quidquid intulit inans von novo –M in rebus, quae semper facit juxta morem creationis suae, ut si comedat foenum aut gramen, aut pede suo inter eundum laedat terrae proventum, dominus damnum plenè reparare tenetur VDIƆZU DII II. ex iis, quae praecipuè habet in bonis, quia dicitur in *Optimum agri sui, &optimum vineae suae reLege, pendet. Simile, Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur ei, cujus intererit, in eum, qui dominus erit quadrupedis, actio noxalis esto; nempe ex Legibus duodecim Tabularum. Vide Institutionum libri quarti Titulum nonum, &ad eam Legem Juris consultos. Multa hic haberemus inserenda de bove alteri credito, aut deposito, vel in custodiam commisso: qui si ab ignoto surripiatur, aut moriatur, aut à feris discerpatur, aut ab hoste abigatur, tenetur depositarius, si rei gestae testes, aut certa indicia desunt, coram judicibus sacramento se purgare, aut duplum restituere, si rem fidei suae commissam reperiatur fraude aliquâ intervertisse. Quod pluribus docet Moses à versu septimo usque ad decimum sextum. Sed de his tacere malumus, quàm pauca dicere; cùm in hunc Legis locum Maimonis filius tres Tractatus scripserit, singulos multorum capitum: quorum unus est De conducto, secundus De de posito, tertius De mutuo. Eos autem hic describere neque otii, neque instituti est nostri: quamvis quaedam habeant lectu &scitu non indigna Exod. xxiii. 4. Si offenderis bovem inimici tui, aut asinum ejus errantem, reducito cum ad illum. Et Deut. viii. 1.