# Hierozoicon. Vol. 1 356.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 356.5 to 356.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/356.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/356.5

Boves fiscellas habere oportet, nè herbam sectentur, cùm arabunt. Plinius quoque jubet boves fiscellis capistrari, ne germinum tenera praecerpant, lib 18. cap. 19. Alii collo jumentorum ligneam indebant machinam, quâ ab esu prohiberentur. Quod servis quoque in pistrino molentibus factitatum esse legimus. Graeci παυσικάπην vocabant. Eustathius in Iliad. 22. ex Aelio Dionysio, Παυσικαπὴ, μηχάνημά τι τὸ χοῦ ἐμφερὲς δὲ οὖ τὴν τράχρλον διεῖρον τῶν ὑποζυγίων, ὥστε μη ἐσθίειν· ὁμοίως δὲ καὶ τῶν ἀνθρώπων, ὥστε μὴ δύνεσθαι τὰς χειρας τὰ στόματ περσάγειν. Pausicape, machina quaedam rotae similis, per quam jumentorum collum trajiciebant, nè ederent: quomodo etiam hominum, ne manus ori admovere possent. Unde παυσικήπη dicta, ὡς παύουσα τῆς κάπης, ἢ τοῦ κάπτεῖν ὅ ὅσι τοῦ ἐθίον, eò quod ab esu prohiberentur. De eadem vide Pollucem, Hesychium, Suidam, &c. Alii hâc ipsâ de causa ora boum fimo oblinebant. Aelianus, Hist. lib. 4. cap. 25. Oταν ἀλοητὸς τα, καὶ στρέφονται περὶ τὴν δῖνον οι βοες, καὶ ποπληρωμένη τῶν δρα γμάτων ἢ ἄλως ᾖ, ὑπὲρ τοῦ τοὺς βοῦς μὲν ἀποζέεσθαι τῶν σταγύων, βολίτῳ τὰς ῥίνας ἐπιχρίουσιν αὐτων· Cùm tritur. tempus est, & boves in gyrum aguntur, & manigulis segetum plena est area, ne hoves spicas comedant, nares eorum unguntur fimo bubulo. Fuêre etiam, qui voce aut alio metu, aut aculeo in ore indito, bovem ab esu absterrebant, aut admoto matri vitulo, aut potu diu illi denegato, ut bos siti laborans à cibo abhorreret. Alii segetes pellibus obtegebant, nè bos posset illas morsu attingere.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
