Latin
CAPUT
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 359
Unproofread scanNot analysed yet
Verissimile igitur est per septem annos fertilitatis Nilum ultra solitum exundâsse. Et contrà, per annos famis, aut intra limites suos se continuisse prorsus, aut eos parùm excessisse. Quod Naturae non tribuerim, sed miraculo. Ita enim suadent Josephi verba Gen. xli. 28. Deus ostendit Pharaoni quod facturus est. Quippe, ut ut Naturae opera Deo etiam tribuantur, tamen extraordinaria virtus his videtur significari. Quin ipsa visio satìs docuerat aliquid hic futurum praeter Naturam. Neque enim bovi naturale est, ut alter alterum voret. Quidam ad hanc famem referunt quod in Ovidio legitur libro primo De Arte. Dicitur Aegygius caruisse juvantibus arva Imbribus, atque annis sicca fuisse novem: Cùm Thrasius Busirin adit monstratque piarHospitis effuso sanguine posse Jovem. Sed non convenit annorum numerus. Nam fames sub Busiride novem annorum fuit; sub Josepho nonnisi septem. Et Busiris in Aegypto diu post Jose phum regnavit, Mose jam sene. Proinde illum Isocrates solùm ducentis annis facit Perseo vetustiorem cùm annis ferè quadringentis ante natum Perseum fosephus Pharaonis somnium explicaverit. Sed re tantae testes externos qui desiderat, Trogum legat libro trigesimo sexto, ubi de Josepho haec habet; Mi nimusque inter fratres aetate Joseph fuit. Cujus excellens ingenium veriti fratres, clàm interceptum peregrinis mercatoribus vendiderunt. A quibus deportatus in Aegyptum, cùm Magicas ibi artes solerti ingeni percepisset, brevi ipsi Regi percharus fuit. Nam &prodigiorum sagacissimus erat, &somniorum primus intelligentiam condidit: nihilque divini juris huma nique ei incognitum videbatur. Adeò ut etiam sterilitatem agrorum ante multos annos providerit: peri issetque omnis Aegyptus fame, nisi monitu ejus Rex edicto servari per multos annos fruges jussisset: tantaque experimenta ejus fuerunt, ut non ab homine, sed à Deo responsa dari viderentur. Neminem turbet, quòd Magicis artibus Josephum id praestitisse vult quod Deo revelante didicerat. Neque enim aliud potuit venire in mentem Ethnici hominis, &veri Dei cognitione destituti. Eodem pertinent haec Philonis apud Eusebium libro nono Praeparationis Ιακὼβ ἐυτέκνοιο τόκος Ἰωσὴρ, ὃς ὀνείρων Θεσπιστὴς, σκηπτοῦχρς ἐν Λιγύπτοιο δρόνοισι, Δινεύζας λαθραῖα χρόνου πλημμύριδι μοίρης Jacobi liberis beati proles Josephus, qui somniorum interpres fuit, sceptriger in Aegypti soliis, occulta temporis reciproco fati aestu versans. Philonem intellige non Byblium, neque Alexandrinum, sed alium utroque vetustiorem, quem de rebus Judaicis, citant Josephus libro primo contra Apionem, &Clemens primo Stromatom. Itaque is à Josepho vocatur diλων ὁ πρεσβύτερος, Philo senior. Dubitatur, an de Josephi persona, vel de tribubus ab illo oriundis dixerit Moses Deut. xxxiii. 17. Primogeniti bovis decor illi est. Si prius, videbitur Josephus à forma commendari: ut re verâ fuit forma venustate insignis, Gen. xxxix. 6; qualis fuerat ma ter, Gen. XXIX. 17. Deo volente, ut non solùm animi, sed &corporis dotibus prae reliquis emineret, quo Regis, &Magnatum benevolentiam sibi faciliùs conciliaret. Nam illud Poëtae verissimum est Pars prima. à Bobus ductae Gratior est pulchro veniens è corpore virtus.