Latin
36.9
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 36.9
Unproofread scanNot analysed yet
Hyaena porro pras tsebea, id est picta dicitur, propter varios colores tam in pelle quam in oculis, in quibus mille varietates &mutationes describit Plinius. Locum igitur Jerem. 12. 9. quem alii de nescio quâ ave picta, nos cum Graecis de hyaena intelligimus &uberius explicamus. Sed &in Lucano docemus quid sit nodus hyaenae, quod doctissimos interpretes latuisse video, in his virum maximum in notis ad Solinum. Obiter etiam agitur de hyaenae claudicatione.