# Hierozoicon. Vol. 1 36.9

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 36.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/36.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/36.9

Hyaena porro pras tsebea, id est picta dicitur, propter varios colores tam in pelle quam in oculis, in quibus mille varietates & mutationes describit Plinius. Locum igitur Jerem. 12. 9. quem alii de nescio quâ ave picta, nos cum Graecis de hyaena intelligimus & uberius explicamus. Sed & in Lucano docemus quid sit nodus hyaenae, quod doctissimos interpretes latuisse video, in his virum maximum in notis ad Solinum. Obiter etiam agitur de hyaenae claudicatione.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
