# Hierozoicon. Vol. 1 37.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 37.1 to 37.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/37.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/37.1

At qui sequuntur ER ijim videntur esse thoes, qui de lupo & hyaena aliquid habent, quamvis illis staturâ & viribus impafilias avi. . 1. sciagal, Graecia vetus Suas, media res. Arabes a latratu vocant Q Persae α πανθήρια & λυκοπανθήεια, recens σκυλάκια, barbari scriptores habuinos & papiones. Quamvis enim magni scriptores aliter pronuncient, tamen haec unius animalis varia esse nomina iis constabit, ut speramus, qui rationes nostras attente legent. His congener est vulpes, cui Hebraeum a tussi nomen est hylo sual. Animal πάμραγον, cadaveribus vescens Ps. 63. 11. & uvis Cant. 2. 15. In desertis & desolatis locis degens Ezek. 13. 4. & Lam. 5. 18. Quoque lateat tutius, in ipsis terrae visceribus lustra habens sua Matth. 8. 20. Quae Thebarum instar fere sunt ἐπάπυλα, ut alicunde obsesso semper pateat fugae locus. Et scillae folia ostiis super injicere dicitur ut lupum fuget, qui hujus herbae contactu moritur aut convellitur. In historia vulpium Samsonis Jud. 15. 4. post explicata verba, quaeritur unde Samson trecentas vulpes nancisci potuerit, cum vulpium venatio sit perardua; & quadruplex est responsio. Item cur Samson vulpes potius quam aliud animal delegerit ad fruges hostium comburendas, & respondetur vulpes, cum fere per amfractus eant, latius incendium sic excitasse. In rei memoriam Romae vulpes in Circo cum taedis ardentibus medio Aprili emittebantur. Quod ad Curseolanam vulpem, quae foeno & stipulâ involuta segetes incenderat, Ovidium perperam referre probatur duplici argumento. Eodem pertinet quod Boeoti a Phoenicibus ex parte oriundi se per facem vulpi affixam quidvis incendere posse jactabant. Et quod a Lycophrone, qui Cilix erat, vulpes vocatur λαμπνεὶς, tanquam a lucente caudâ, vel a lampade caudae alligatâ. Quaedam adduntur de vulpis suspenso gradu in Nehem. 4. 3. Et de ejusdem vafritie in Cant. 2. 15. & Ezek. 13. 4. ubi falsi doctores cum vulpibus conferuntur, propter strophas & versutias quibus credulae plebi facile imponunt. Ut Luc. 13. 32. vulpes a Christo vocatur Herodes tetrarcha, qui re vera fuit callidissimus. Feles ut dsajamine, ita Hebraice eos tsiim dici putamus iisdem radicalibus, licet soArabice, Sol no hae duae voces & terminatione differant. Itaque cum in Babyloniae & Idumaeae desertis Esaias & Jeremias eos tsijim jungunt τοῖς Ox jim seu thoibus, sylvestres feles intelligimus, quales in illis ipsis locis describit Chaldaeus interpres, & Diodorus circa Miltinem oppidum Africae. Et alii in Indiae provinciâ Malabar, quos membranaceis alis aut tunicis volare tradunt vespertilionum instar.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
