Latin
37.5 to 37.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 37.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Onager, licet asino domestico valde similis, specie tamen differt, non solâ educatione. Proinde cursu longe praecellit, unde Non pere dictus est. Syris enim S pera est currere. Est &plerumque pulchrior, staturâ etiam procerior. Ad Job. 6. 5. de ejus ruditu agitur, a quo aliud illi nomen Quamvis sit gregarium animal, tamen qua solitarius vocatur Os 8. 9. quia est erey arod. micola. Hinc Job. 24. 5. Ecce, onagri in deserto. Et Jerem. 2. 14. Onager assuetus deserto. Unde in Graeca versione vocatur ὄνος ἐρημίη, Job. 11. 12. Et de Nebucadnetsare scribitur Dan. 5. 21. Cum onagris fuit habitatio ejus, id est in locis ab hominum consortio remotissimis. Sed de onagro maxime insignis est locus Job. 39. 8. ubi Deus servum suum sic alloquitur: Quis dimisit N, enagrum liberum? Et vincula viny asini sylvestris quis solvit? Cui assignavi solitudinem pro domo, &pro habitaculo salsuginem. Ridet tumultum civitatis, clamores exactoris non audit. Exploratio montium pascuum ejus, §atur quicquid viret. Et his verbis sylvestrem asinum domestico Deus opponit, qui vere est ὑπυζύγιον, cum in jumentis non aliud sit quod hominis jugo magis prematur, &duriorem servitutem serviat. At onager in solitudine degens liber est &suijuris, neque ex ullius arbitrio pendet. Interim non concesserim quod scribunt multi veteres, nec pauciores recentiorum, onagrum esse animal ἀδάμαστον καὶ ἀνυπότακτον indomitum &indocile, quodque, si millies coneris, non egeris sub manum tuam. &mansuefactum iisdem Illud enim hominum industriâ facile cicurari &mansuefieri certum est, quae citavimus. Sed soaddici laboribus quibus vulgares asini. Neque vero id negatur in verbis lum docetur onagrum naturâ suâ esse liberum. Et dum in eo statu manet, habitare in solitudine, nec curare tumultum civitatis, nec pastore opus habere, quia montes illi pastum subministrant, ut fontes potum Ps. 104. 10. 11. Si tamen excipias tempus famis &siccitatis, quo onagri stant in clivis, ventum trahentes tanquam dracones, &deficiunt oculi eorum (quamvis alioqui sint acerrimi) quia nulla est herba Jerem. 14. 16. Ab onagris ducuntur variae similitudines. Sic ratione feritatis homines vocantur onagri Gen16. 12. &Job. 11. 12. quasi aeque feri sint, aut rudes &indociles. Et de praedonibus dicitur Job. 24. 5. 6. Sunt onagri in deserto, surgunt mane ad rapinam, solitudo eis panis &filiis.