Latin
379.1 to 379.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 379.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et Deus ipse suo modo est agricola, Job. XV. 1. &fideles Dei agricultura, 1 Cor. III. 9. &pastores Dei συνεργοὶ in sacra hac agricolatione. Neque dicendum est, terrae colendae necessita. tem ex peccato devenisse, cùm etiam ante peccatum hortum coluisse dicatur Adum Genii. 15. Tantùm operi jam ante peccatum necessario difficultas ex peccato accessit; quia terra, propter peccatum ho minis maledicta, non respondet labori nostro, &culto ris spem plerumque eludit. Interim Patriarchas faten dum est plus adhibuisse operae in gregum curam, quae laboriosa minùs est, neque animum ita occupat, ut non supersit multum temporis ad naturae contemplationem &rerum divinarum meditationem. Neque pastores, ut aratores, saltem in illis locis, certae glebae addicti erant: sed, Nomadum more, liberè divagabantur. &tentoria, sub quibus degebant, pro pascuorum ratione, è loco in locum transferebant, quod iis convenit magis, qui se profitentur peregrinos, quomodo Patriarchae omnes usque ad Mosem. Praetereà cùm fru ges nonnisi ad solum victum, pecudes insuper ad vestitum prosunt, atque ex iis sacrificia, &victimae petebantur, quibus placaretur Deus in peccatores justè in fensus. Quid? quòd ex pastorali arte multò plura trahuntur ad vitam, &mores, quàm ex agricultura In illa enim Politici regiminis aliquam speciem videre est, quia ut pastor se habet ad oves, ita Rex ad subditos. Unde illud in Poëta toties repetitum Αγαμέμνονα ποιμένα λαῶν. Sed &in Scriptura passim Reges dicuntur pascere po pulos suos, ®ale sceptrum confertur cum pastorali pedo: ut cum de Davide dicitur Psal. Ixxviii. 71. A tergo foetarum duxit eum ad pascendum populum suum. Et ipsi Davidi dicit Deus 2 Sam. v. 2. Pusce populum meum. Et capitis septimi versu septimo, Lequutus ne sum quidquam ulli sceptrorum (id est, rectorum) Israclis, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum? Et David Deo vicissim Psal. IXXX. 2. O qui pascis II raëlem, audi, qui Josephum ducis ut gregem.