# Hierozoicon. Vol. 1 380.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 380.1 to 380.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/380.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/380.1

bro trigesimo sexto. Et Rex Elidis Augias quid ali ud quàm pastor fuit? Adonis etiam, de quo Theocritus, Idyll. i. Qραιος χῶδωνις, ἐπὶ καὶ μῆλα νομενει. Et eum imitatus Poëta Ecl. 10 Et formosus oves ad flumina pavit Adonis. Cinyrae, Cypriorum Regis, filius fuit. Ut Sibonis Horraeorum ducis Ana, qui pascebat asinas patris sui, GenXXXVI. 24. Proinde Odyss. v. Pallas Vlyssi apparet, Ανδεὶ δέμας εικμα νέῳ, ἐπιβότοει μήλων Πανα πάλω, ὅτοί τε ἀνάκτων παιδες ἴασιν Corpore similis juveni viro, pastori ovium, planè tenero, quales sunt Regum filii. In quae verba vetus Sche liastes, Τὸ παλαιὸν καὶ οἱ τῶν βασιλέων παῖδες πανάπαλοι ἐκαλοῦντο, καὶ ἐποίμαινον. Filii Regum olim & πανάπαλοι (id est, planè teneri) dicebantur, & greges pascebant. Est & ex usu veterum, quòd Mesa, Rex tributarius, non aliud solvit tributum, quàm ex ovibus In quam rem insignia sunt haec Plinii lib. 18. cap. 3 Etiam nunc in tabulis Censoriis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum vectigal fuerat. Alter est locus in Amoso, statim initio: Verba Amosi, qui fuit D in nokedim (id est, in pastoribus) è Tekoa: ubi Syrus rursus, in nokda; & Theodotio ἐν νωκεδείμ. Sed Septuaginta cum legissent opin Res pro Daleth, Graecè scripserant ἐν νακκαρειμ quod variè detortum est. Nam, è duobus N posteriore ablato, pleraque exemplaria nunc habent ἐν Ακκαρεῖα, quomodo & Hieronymum, & Cyrillum & Arabem egisse constat. Sed Theodoretus multò aliter ἐν Καριαθιαροὶμ, & Complutenses ἐν Ακκαρπί. Nempe his visum est ODypam esse loci nomen. At alii veriùs pastores, aut pecorum possessores interpretantur. Sic Chaldaeus, (D) in dominis perorum; Aquila, ἐν ποιμνοτρόφοις, vel κτονοτροφοις, in pecoris altoribus: quomodo in Cyrillo legendum pro κτηνοτοociois Symmachus, & quinta editio, ἐν τοῖς ποιμέσιν & Vulgata in pastoribus. Nempe pastor fuit Amolatè sumpto vocabulo. Nam ipse se vocat in havulcum capitis septimi versu decimo quarto. Proinde huic interpretationi accedunt Hebraei omnes. Et pastorem Kimchius vult ideò dici Tplo, noked, quia pecudum nonnullae sunt Ντ) nekudoth, id est κατάσικτοι, seu maculosae, ut oves Jacobi, & Labanis, Gen. XXX, & XXXI.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
