# Hierozoicon. Vol. 1 380.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 380.5 to 380.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/380.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/380.5

Sed Drusio & noked, potiùs ille est, qui pecora sua signat, atque iis notam inurit, quò sic ab aliis dignosci possint. Mihi neutrum probatur: non prius, quia cùm in magno grege maculosae oves paucissimae sint, ab iis paucissimis denominari pastorem parùm verissimile est. Nec posterius, quia Hebraeis oves non dicuntur in ips nekudoth, propter characterem in certo loco à pastore impressum, sed propter maculas ubique à natura sparsas. Proinde videtur consultius, ut vocis originem ex Arabica lingua nokdon, & nikdon, pumilio dipetamus, quâ OQ, citur, aut puer, cujus tarda sunt incrementa. Unde, ad pecudes translatâ voce neked est ovis, aut caprae genus, deforme quiR dem, & pumilum, & caetera vilissimum, sed pilis, aut lanis mollibus, quaeque magni aestimantur. Cujusmodi gregis pastor nakkad, vel nek propriè vocatur 3l kad, & in Plurali alonikad, nikada. Quin & pro pastore quovis DAQ in genere videtur sumi, ut sit planè idem, quod Tpl, noked. Quod nè videar dixisse gratis, en tibi testes idoneos! Alcamus, ἐν για δαι δια ἀκεί βαυκ κατ Neked genus est ovis specie deformis, cujus pastor vocatur nokkad. GihIdem alibi, μιΣ! Δlακ]] Διραι bid, id est, ized b est, nokkad, seu pastor peritus. Damir quoque λυνα γε, λι ἄλλλυρ δ [ο parvas oves.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
