Latin
CAPUT QUADRAGESIMUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 382-3
Unproofread scanNot analysed yet
Alchutma, pastor iniλματα μολατ εὶ quus gregi. Ad hujus descriptionem pertinent quae habentur Zach. xi. 16. Pereuntes non visitabit: errantem non requiret: &confractae non medebitur; &stantem non sustentabit: &pinguis carnem comedet; etiam ungues earum avellet. Quae singula ut explicentur: Perenntes, inquit, non visitabit: Hebraeum YNN, propriè perditas &excisas sonat, ita ut jam lateant, nec usquam compareant. Nam Verbum AB est abscondere. Sed pereuntes in Praesenti reddimus, cum Graecis, Syro, Ara be, &Hebraeo Jarchio, quia visitantur qui pereunt, non qui jam periere. Et in Hebraismo tempora saepe mutantur. Errantem non requiret? Hebraea habent W, hannaar, id est, ad verbum, infantem, aut puerum non requiret. Sed Hebraei, pueri nomine, agnun hic intelligunt, eumque à caula aberrantem. Kimchius agnum explicat. Aben Ezra 2 συ OD oviculam perditam. Jarchius IOR ΠWNDT nyn stultas oves, quae ad caulam ire nesciunt. In qua interpretatione durum hoc videbitur, quòd 7v) vocetur agnus, cùm alibi semper de homine usurpetur, hoc est, locis plusquàm du centis. Et vel si agnum intelligas, tamen haec parùm cohaerebunt, agnum non requiret. Agnus enim non saepe quaeritur, quia vix aberrat à grege, &matrem solet sequi. Proinde in Parabola Matth. xviii. 12. Pars prima. non quaeritur agnus, sed ovis, quae vagabatur. Hoc potissimum, quòd veteres, ante Vocales à Masorethis adscriptas, hic legerunt, iisdem literis, sed diverso sono, hannoër, aut hannaur, non hannaar. WI QV tson hannoër, propriè est ovis, quae migrat è loco in locum.