# Hierozoicon. Vol. 1 39.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 39.1 to 39.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/39.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/39.1

Erit ut caprea expulsa, explicamus ex Arabico proverbio, caprea reliquit umbram suam, id est latibulum suum, unde semel expulsa, nunquam eo revertitur. Docetur denique ad varia Scripturae loca quam sit salubris esus capreae. Tam cervae quam capreae hinnulus algophro, quia Ajin γαυμαήζει, ut in vocibus Gaza & GoHebr. Diy opher dicitur, ut Arabice morrha. Nomine facto ex lanugine quae cornibus adnascitur. Quâ ipsâ de causa hinnulos Graeci vocant σπαθαῖνας & ἀχαῖνας. Cant. 2. 17. & 8. 14. de Sponso optat Sponsa ut in fuga & in reditu capreae sit similis & hinnulo cervarum, id est ut eadem celeritate fugiat & revertatur. Hinnulos enim docet Xenophon in primo cursu matribus ipsis esse perniciores. Sed in secundo aut tertio fatiscere, aut facile capi, quia cum sint adhuc teneri laborem sustinere non possunt. Cant. 4. 5. duo sponsae ubera, id est duae uberum papillae, conferuntur cum geminis capreae hinnulis qui pascuntur inter lilia. Turgentia scilicet ubera liliorum areolae candore & tumore referunt. Et gemini capreae hinnuli inter lilia eminent ut papillae in uberibus. Nec solum duo hinnuli dicuntur, sed gemini duo hinnuli, quia inter hinnulos, qui uno partu editi sunt, major est similitudo. Cervos autem, capras & capreas quandoque esse διδυμοτόκης asserunt multi scriptores. Nec novum id videri debet, quod inter lilia pascuntur hinnuli, cum in Oriente lilia passim in agris proveniant Matth. 6. 28. Proinde Candida qui medius cubat inter lilia cervum describit Calphurnius in Litigio. Deut. 14. 5. cum cervo & caprea junguntur, ut ejusdem generis animalia, quum jachmur, ipsi akka, fieri disen, num theo & ni gemer, de quibus alibi nulla mentio, nisi quod I Reg. 4. 23. censetur jachmur in Solomonis cibis. Et Es. 51. 20. Judaei qui animo defecti in viarum compitis jacent leguntur esse man num) ut tho irretitus. Et tum the eo loco putatur idem esse quod in Mose in theo. Ex quibus locis vix quicquam lucis affulget. Tantum ex Esaiae verbis colligitur tbo vel theo non esse bubalum, aut bovem ferum, ut reddunt recentiores, quia bubalus reti aut laqueo non potest capi. Validius enim est animal quam ut ullis retibus detineatur. Itaque non aliter capitur quam effossâ foveâ, quod scriptores omnis generis magno consensu tradunt. Praeterea censetur in theo in Judaeorum cibis, cum bubali esum omnes execrentur.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
