# Hierozoicon. Vol. 1 39.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 39.5 to 39.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/39.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/39.5

Ut & camelopardalis, quam voce vor gemer significari volunt. Ne dicam aevo Mosis hoc animal Judaeis fuisse prorsus ignotum. Itaque nihil fuit opus ut ejus esum Deus Judaeis vel vetaret vel concederet. Proinde ut jachmur & akko & disen omnes interpretes in cervino aut caprino genere ponunt, eodem pertinent theo & zemer. Et jachmur quidem est ibicis aut cervi species serratis cornibus circa Euphratem, quibus inter arbores ludens, quandoque implicatur, & clamore suo se prodens, in venatorum manus incidit. Ita docent Arabes. jamur vocatur. Antholopem appellat Eustathius in Hexaemeron: Et bara quibus etiam bari scriptores Anthalopum & calopum. Ejus adipem, pellem & carnem Arabes ad certa remedia adhibent. Hebraei foeminam ei jachmur a cervo quandoque iniri tradunt, & semen ejus in ovi speciem coalitum una cum excrementis e vulva ejicere; vocari autem ejusmodi grumos Non in ova jachmurae, de quibus anxie disputant impuri homines, an possint edi licite. ρ akko alii tragelaphum, alii ibicem, alii capream reddunt. Nos ignotae significationis vocabulum putamus ips akko scribi pro ipsit anko literâ N, quod saepe fit, latente in puncto Daghes. Et ab pat anak, quod clamare sonat, ita dici capreae genus prae caeteris clamosum, ut Taimudicis NDR ikka hircum aut capram e anak, aleph & ajin permutatis. vulgarem, & Arabibus capram Theo vel tho cum Senioribus, Aquilâ, Symmacho, Theodotione, Hieronymo, Syro etiam interprete, cur non orygem explicemus causam non video; cum eos falli sciam qui bovem ferum interpretantur. Zemer denique, Hebraeis Arabicum, non Aethiopicum animal, cum non videatur quicquam habere commune cum camelopardali, malo rupicapram reddere, cum a saltu sic nominari didicerim ex Arabibus. A Tu quod scandere est, ibices dicti ea, qui ad summas rupes nituntur, adeoque in praeruptis locis scandunt multo altius quam rupicaprae. Hinc 1 Sam. 24. 3. rupes editissimae vocantur o vnx rupes ibicum, tanquam iis solis perviae. Et ipsi dicuntur von vbq, ibices rupium, Job. 39. 3. tanquam earum soli incolae. Et Ps. 104. 18. Excelsi montes pro refugio ipsis assignantur.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
