# Hierozoicon. Vol. 1 390.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 390.1 to 390.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/390.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/390.1

Vox occurrit in Hesiodo, in veteri Epigrammate, in Hesychio, Suidâ, Tzetze, Etymologico, &c. Itaque, servili Thau praefixâ, Syros, & Chaldaeos putaverim indem fecisse tona pro pera cibaria. Est & YO, atin, vas ποιμενικὸν, si mulctrale rectè redditur: sed, quamvis id sequantur Lexicographi ferè quotquot sunt, & Scripturae interpretes plerique recentiores, tamen, ut mollissimè dicam, versio est valde incerta. Vox alibi non occurrit, quàm in his Jebi xxi. 24. 21 IND γγωγ, quae hodiè sic reddunt, Mulctralia ejus lacte plena sunt. Sed veteres multò aliter. Graeci, τὰ δὲ ἔγκατα ἀὑτοῦ πλήρη στεατος. Et hos sequutus Hieronymus, Viscera ejus plena su adipe. Nempe, pro λθωy legerunt vna, id est intestina ejus à voce JOZ, quae ventrem sonat: & 27, cheleb, id est, adipem; pro ἀπ, chalab, id est, lacte iisdem literis, sed diversis Vocalibus. Ita etiam Syrus & Arabs; nisi quòd, pro ίθον, ille habet DOC DOV, quomodo latera ejus, id est, hic λλυτος eos legisse puto. Nam haec scriptura ad nostram proximè accedit: & ODV Hebraeis est latus. Vox in Talmude occurrit, & in secundo Thargum Estheri. 2. ubi NIDI D legas pro lateri ejus dextro, & NDon VDDV pro latere ejus sinistro. In nonnullis editionibus litera initialis est Aleph, sed in aliis Ajin; quae literae sunt valde permutabiles. At, his posterior, Chaldaeus VMQV neque viscera, neque latera, sed a ubera ejus reddit pro pè coactus. Scripsit enim post Masorethas, qui quod vetustiores 27′, cheleb, id est, adipem, legerant, Vocalibus additis, legi voluerunt 21 chalab, id est. lac. Unde nata est illa versio, Vbera ejus lacte plena sunt; quia humani corporis nulla pars lacte turget prae ter ubera. Atque id, ex Hebraeis, sequuntur R. Moses Bar Nachman, R. Levi, R. Abraham Perit sol, &c. Sed alii cautiores, cùm ex hac versione ubera lacte plena viro tribui animadvertissent, in varia se verterunt, ut vitarent hoc incommodum. R. Selomo observat IOBO vocari trapeti cupam, in qua olivae reponuntur, ut ex iis exprimatur oleum.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
