Latin
391.1 to 391.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 391.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Superest igitur Kimchii locus, quo unico nituntur, qui POV mulctrale exponunt. Is sic habet, pabini 119 DOD Νου τι τῶν μπν τε γῆν μη D Θν τοις τοῦ γωτι sunt, qui exponunt vasa mulctralia: sed in eo non est opum abun dantia, &litudo (si quis dicatur mulctralia habebere lacte plena) itaque videtur velle innuere majora vasa. Vides, lector, quisquis es, quàm cunctanter haec ille afferat, &ex ignotis auctoribus, quos nè nominare quidem dignatur, &ex parte refellit. Non erat igitur, cur tot interpretes, hoc uno auctore freti, i mulctrale exponerent. Maximè, cùm ad Jobi verbi non satìs quadret haec versio: quam si sequimur, sic habebit versus integer, Mulctralia ejus sunt plena lacte, &medullâ ossa ejus irrigantur. Quae duo he mistichia non erunt ἀντστεχα, ut solent esse Jobi carmina, id est, sibi invicem ita respondentia, ut unum ex altero possit explicari. Quippe mulctralia cum ossibus, &lac pecuinum cum medulla nostrorum ossium commune nihil habent. Proinde, nè jungantur ἀσύγκλωστα, statuendum VNDV partes esse nostri corporis, ut VINDSV, ossa ejus, in sequente hemistichio. In qua fuisse sententia veteres omnes jam probavimus. Utut enim in diversa abeant, cum alius viscera alius ubera, alius denique latera ejus interpretetur: tamen hoc commune habent, quòd humanum aliquod membrum volunt hâc voce designari. Porrò tres illae versiones si inter se conferantur, Syrus &Arabs, qui latera exponunt, videbuntur merito suo aliis praeferendi. Chaldaeum enim quis ferat ubera lacte plena viro tribuentem? Sed, ut jam antè monuimus, illum eò adegit Masorethica lectio, quae hic habet 27 lac, pro 277) adipe. Quo modo cur legerint vetustiores hanc habuerunt rationem non contemnendam, quòd voci abri respondet NID id est, medulla, in altero hemistichio. In Scriptura porrò non sunt Synonyma medulla &lac, sed medulla &adeps. Sic Es. XXV. 6. Faciet Dominus convivium erunn SDIDV pinquium medullatorum. Proinde A, adipem, vetere quandoque medullam reddunt. Tale in Graeca &Vulgata versionibus μυελὸς τῆς γῆς, medulla terrae, Gen. Xlv. 18. medulla olei, &vini, Num. xviii. 12. medulla tritici, Deut. xxxii. 14. pro 2711, quod ir Hebraeo est.