# Hierozoicon. Vol. 1 391.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 391.5 to 391.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/391.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/391.5

Omnino igitur vel, cum Graecis, vnwy vertendum uiscera ejus; vel, cum Syro, latera ejus adipe plena sunt. Sed est, cur latera malim. Cùm utri. que à recepta Hebraei textûs lectione nonnihil recesserint (nam, pro vθου Graecos Nyba & Syrum legisse suprâ (e) docuimus) Syrus (e) Pag multò minus recedit. Graeci enim pro Ajin initiali Beth legerunt, quae sunt literae multùm dissimiles At Syrus, pro Jod, & Nun, legit Mem; quae muta. tio levissima est, & ferè nulla: saltem in scriptura Rabbinica, quâ Mem videtur ex Jod & Nun esse conflatum. Praetereà, latera, cùm sint partes osseae, similiora sunt ossibus, de quibus agit posterius hemi stichium. Proinde, donec meliora suppetant, Syrae, & Arabicae hujus loci versioni primas dabimus Pastorum arma sunt virga, & pedum: &, quibus eminùs pugnant, arcus, sagittae, fundae, lapides, &c. Virga, seu pedum, quandoque PO, makel, dicitur: ut 1 Sam. xvii. 40. Et sumpsit VPD pedum suum in manu sua, de Davide tum pastore. Et Zachar. XI. 7. Assumpsi mihi opti in duplex pedum, & pavi pecora. Tamen in genere 751, makel, est baculus quivis, quo nitimur; ut Gen. xxxii. 10. Exod. xii. 11. maccana in firmandi significa&c. Alludit Arabum. CVLA tione. Nam, ut Koph, & Caph, ità Lamed, & Nun sunt literae permutabiles. Unde Michain est, quòd Michaëlem Arabes vocant. Aliud est virgae, seu baculi generale nomen DID, scebet, Gracè σκῆπτον, seu σκηπτρον· quod pro pedo nonnunquam occurrit; ut Ps. XXIII. 1. 4. Dominus est pastor meus, &c. NIDIII PVDD. ORU Pedum tuum, & baculus tuns me consolantur. Et Mich. vii.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
