Latin
392
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 392-2
Unproofread scanNot analysed yet
quot nostri numerantur vesperè tauri. Quò peremias respiciens capitis trigesimi tertii versu decimo tertio, Adhuc, inquit, transibunt oves per manum numerantis, id est, per pasto ris manum, qui eas numerabit. Nam versu proxime praecedente dixerat, Tuguria pastorum erant oves stabulantium. Porrò sub virga transire dicuntur oves quae numerantur; quia in ovile ingredientes, ut suspicamur singulas pastor extremâ virgâ tactas, praesente domino, aut villico, recensebat. Ad eundem ritum palàm alluditur his Dei verbis ad Israëlem suum Ezech. XX. 37. Et vos transire faciam sub vir ga, &inducam vos ad vinculum foederis. Quod ita exponit Kimchius. Quomodo legitur Levit. xxvii. 32 **Omne, quod transit sub virga, quasi dicat, Vi qui numerat oves manu suà virgam capit, quà singulas numerat &decima in decimationem cedit.