# Hierozoicon. Vol. 1 392

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 392. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/392

14. Pasce populum tuum W22 pedo tuo, oves possessionis tuae. Hinc explicatur locus obscurus Levit. XXVII. 32. Et omnis decima hovis, & pecoris. omne, quod transit DAUT IIV sub virga, accimum ejus erit sanctitas Domino. In quem R. Selomo Cùm ad decimationem proceditur, per ostium educuntur (pecora decimanda) vnum post aliud: & decimum virgà percutitur tinctà Da syrico (seu minio, ut sciatur hoc ad decimam pertinere: quomodo quotannis sit tam de agnis, quam de vitulis. Nos ag non putamus de virga decimatoris, sed de pastoris pe do, quomodo multi, sumunt. Ita Syrus, Quidquid transi sub virga pastoris. Et Arabs, quem in Suecia vid manu-scriptum, LEOS Quod transit sub virga pastoris. Et Vulgatus, Quae sub pastoris virga transeunt. Aben Ezra quoque hic habent Tyrin Dav, virgam pastoris. Nempe sub virga pastoris transibant armenta, & greges, quoties illorum numerus subducebatur. Unde Septuaginta hoc ipso loco, Πᾶν, ὁ ἄν δέλθῃ ἐν τῷ ἀειθμῳ ὑπὸ τὴν ῥάβδον. Quidquid in numero (id est, inter numerandum) sub virga transit. Numeratur autem pecus ab iis, qui accurati sunt, manè, & vesperi, & dum vadit ad pascua, & dum indè revertitur, ut habet Servius in illud Poëtae Eclogâ tertiâ, Bisque die numerant ambo pecus, alter & hoedos. Sed maximè sub vesperam, cum è pastu reducitur Theocritus Idyll. 8. τὰ δὲ μᾶλα ποθέσπερα πόντʼ ἀειθμοῦντι Qves autem vesperè semper omnes numerant. Virgilius Ecligâ sextâ, Cogere donec oves stabulis, numerumque referre fussit, & invito processit vesper Olympo. Et Georg. cerum libro quarto, ubi de Proteo phocas numerante, Ipse (velut stabuli custos in montibus olim Vesper ubi è pastu vitulos ad tecta reducit, Auditisque lupos acuunt balatibus agni) Consedit scopulo medius, numerumque recenset. Calphurnius Ecligâ tertiâ,

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
