Latin
4.5 to 4.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 4.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Judaeis notus fuit IBO saphan Mosis &Davidis aevo, sed cuniculus Hispaniae tum erat peculiaris. Itaque IBO saphan est aliud animal, nempe mus major, quem Herodotus &alii διπο vocant, quia bipes graditur, &Hieronymus ob id ipsum ἀρκτομῦν. Nam ursi quoque sic saepe incedunt. Et Seniores χοιονγρύλλιον, quia pinguedinem habet suis. De eodem ex Arabum scriptis multa prodimus nondum nota, &docemus cur Syriace dicatur en chagas, Chaldaice NIBU taphzo aljerbuo. rabice Guil Videtur quoque 771 choled Levit. chold Arabibus &chulda Syris talpa sit (Quo11. 29. mustela reddi perperam, cum modo etiam usurpat Talmud Hierosolymitanum) &a Mose Tyri choled ponatur in reptilibus, &muri jungatur tanquam animal congener. Haec de viviparis quadrupedibus: Quibus ut oviparae, lacerti puta, salamandrae, stelliones, chamaeleontes, minus habent commercii cum homine, ita minus notae sunt, &in earum nominibus lapsus est frequentior. Ita qui primus se offert 23 tsab a novis Scripturae interpretibus fere quotquot sunt vel buso vel testudo redditur. Quorum utrumque est plane alienum. Nam Arabes, in quorum solo nascitur ax, cum in lacertorum genere ponunt. Quod ne sit cuiquam suspectum, recondita multa profero de hoc animalculo, ex eorum criticis, philosophis, theologis, medicis &magis petita. Neque aliter intellexisse veteres interpretes, Chaldaeos, Syros, Arabes, Samaritanos, pluribus probo. Quibus adduntur loca de hoc eodem animali, ex Talmude &Berescith Rabba nondum satis intellecta. Itaque a Senioribus vocatur idem animal ὁ κροκόδειλος ὁ χερσαῖος, &ab Hieronymo crocodilus, nempe terrestris. Falluntur enim quotquot Niloticum intelligunt, qui ab isto est plane diversus. In versu statim sequente leguntur alia quinque nomina animalium ejusdem generis, in quorum versione varie peccant veteres &novi interpretes. Horum quinque primum est vix anaka, quod Graeci &Hieronymus mygalen interpretantur, id est murem araneum: Munsterus ericium, Arias viverram, Castalio fibrum, Junius &Buxtorfius attelabum, id est locustae genus ἅπερον. Sed Syrus, Samaritanus &Arabes editi duo pro stellione agnoscunt. Quam versionem multis asserimus: sed ex eo maxime quod a clamore nomen habet. Porro in lacertarum genere solus stellio in Plinio legitur stridoris esse acerbi. Quibus similia habent Arabes, sed a Lexicographis multo aliter accepta.