Latin
404.1 to 404.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 404.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm διάλευκον sit idem, quod μεσόλευκον, vel album in medio, cùm extrema sint diversi coloris. Ita Regum Persidis purpureae tunicae medium albo intextum erat, ut in Cur tio legere est, quam proinde Graecorum alii μετόλακον, alii διάλαιον vocant. In illis Xenophon Cyropaediae libro octavo, ubi describitur Cyrus ὀρθὴν ἔχων τὴν πάραν, κ χτωνα πορουρον μεσολευκον, rectam habens tiaram, &tunicam purpuream in medio albam. Et apud Athenaeum libro duodecimo Ephippus Olynthius Alexandrum narrat, cum in Persarum mores transiisset, gesiâsse χλαμώδα τε πορούραν, καὶ χτωτα μεσόλευκον, purpuream chlamydem, &tunicam in medio albam. Sec de eodem Diodorus libro 18. pag. 603. Περσικὸν διάδημα περιέθέτι, καὶ τὴν διάλενον ἐνεδύσατο χτωνα Persico diademate cingebatur, &induebat tunicam διάλευκον Et Plutarchus in Alexandro, Οἱ τὴν Περσικὴν ζῶνην, καὶ τὴν διάλευκον χέτωνα προσκυνοῦσι. Qui Persicam zonam. &διάλευκον tunicam adorant, id est, qui Persarum Regibus subsunt. Plinius quoque in argumento diversissimo, nempe in croci descriptione, libri vigesimi primi capite sexto, Est per se genus sativi blandissi mum vulgo, cùm sit medio candidum, dialeucon vo cant. Quam lectionem frustrà sollicitat Vir magnus in Solinum. Ovis igitur διάλευκος est, quae in nigro, aut rufo vellere medias habet maculas albas. Quod i psum ab Hebraeis voce pari, tali significatum. Atque indè per Metathesim factum videtur Arabicum lata pro macula in equi fronte. Reliquas hu pla) jus vocis interpretationes consultò praetereo quia nihil habent insigne. NV akod, est à Verbo TpB, akad, quod ligare significat, non quidvis, sed ovem tondendam, aut mactandam. Unde Gen. XXII. 9. de Abrahamo dicitur Et ligavit Isaacum filium suum, nempe in τον ovem mactandam. Et 2 Reg. X. 12. ON domus ligationis pastorum, putatur esse locus, in quo tondendas oves ligabant Samaritani pastores. Quia porrò vel mactandum vel detondendum pecus pedibus vincire moris erat, indè Dipp explicat R. Selomo Cor Crivipy Sippa non ι varios in loco ligationis, id est, in malleolis anteriorum, &posteriorum pedum Ità etiam Kimchius, Pomarius, &Hebraeorum alii. Neque aliud voluêre Symmachus, quì λεκόποδας, &Onkclos, qui 1137, id est, pedibus varios, aut fascireddunt, id est, pediatos, &uterque Arabs, qui ARSAbus albos.