# Hierozoicon. Vol. 1 408-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 408. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/408-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/408-2

& lana coccinea, de quo Levit. xiv. 49. & Heb. IX. 19 ubi de Mose quaedam habet Apostolus, ut & capitis duodecimi versu vigesimo primo, & 2 Tim. iii. 8. quae à Mose nusquam referuntur. Sed ea discere potuit vel ex Judaeorum libris, vel ex Dei revelatione Sunt & alii lanae usus. Lana partem faciebat tributi Regis Moab, qui pro tributo annuo centum agnorum millia Israëlis Regi solvebat, & totidem arietes simul cum lana, 2 Reg. III. 4. Neque enim detonsos licebat exhibere. Huc pertinere creditur, quòd Es. xvi. 10. Moabitas ita compellat Propheta, Mittite agnum dominatori terrae è Petra, quae est versus desertum ad montem filiae Sion. Mittite agnum. id est, agnorum numerum olim imperatum. Est Enallage numeri Dominatori terrae] id est, Ezechiae Regi, qui, regno Israelis ab Assyriis jam destructo, & abolito, Judaea totius opulentiam Reges in luxum prelapsi sunt, ita ut trititotius jam est verus & legitimus Rex. Itaque illi debecum advehi juberent ex Asso Aeolidis, & vinum ex tur tributum, quod primo Davidi, & Solomoni, 2 Sam. Syria Chalybonium.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
