# Hierozoicon. Vol. 1 41.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 41.1 to 41.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/41.1

Neque taxum aut taxonem; Sed colorem hyacinthinum aut hysginum, qui Chaldaeis & Syris sasgona dicitur. Patet enim non esse animal, sed colorem ex his Syri interpretis Exod. 26. 14. Fac operimentum tabernaculo ex pellibus arietum Hispanicis (seu rubris) & ex pellibus arietum sasgona, id est coloris hysgini. Neque enim dixeris pelles arietum taxonis. Valeant igitur Hebraei, qui tam sasgona quam tachas pro animali habent. Obiter probatur in certis locis oves nasci rubras & purpureas. Inter animalia quae Solomonis classis in Judaeam advexit, censentur & vip kophim 1 Reg. 10. 22. qui aliis sunt simiae, nobis cophi. Animal Troglodyticum, cui Agatharchides, Artemidorus & Diodorus faciem leonis tribuunt, pantherae corpus, & capreae magnitudinem. Sed Strabo lib. 17. Satyri vultum, & reliqua canis & ursi. Et Plinius pedes posteriores pedibus humanis & cruribus, priores manibus similes. Quibus tutius creditur, quia ante illorum aevum cephos Romae ostenderant Pompeli Ludi. Et kopo vel keph potuisse dici idem animal ex analogia probatur. Additur Hetruscos a Phoenicibus edocto simiam & in Arim, id est simum vocasse. Et inde Iuarimen insulam quae Pithecusa Graece, & Latine Enaria dicta est, propter simias per contumeliam eo missas. Hebraeum in arnebeth alii leporem, alii cuniculum, alii dasypodem interpetantur, quem ex Plinio probant tertium esse genus ab utroque diversum. Sed arnebeth Hebraice leporem esse certum est, ut Arabice arneb. Alioqui lepus in Lege Judaeis non esset prohibitus, quem tamen constat fuisse prohibitum, tam ex Hebraeorum consensu & perpetua praxi, quam ex Plutarcho, Clemente Alexandrino, Novatiano & aliis. Arnebeth a carpendo terrae proventu merito nominari docent insulae Leros, Astypalaea, Carpathus a leporibus vastatae, ut Baleares a cuniculis. Foemininâ terminatione lepus arnebeth dicitur, quia sexus differentias in hoc animali secernere difficile est. Ita Kimchius. Quod Hebraeorum alii asserunt omnes lepores esse foeminas, aut in iis sexum alternari merae nugae sunt. Cur ejus esus Judaeis vetitus fuerit Patres aliquot rationes verissimiles afferunt: Plutarchus unam perridiculam. Graecos arnebetb διούπιδα ideo interpretari docetur, quia δκεύπους & λαγὼς idem sunt, quod asserimus contra Plinium & omnes Lexicographos. Aliud Judaei comminiscuntur in historia Templi secundi. Post esum et arnebeth scul. poris, in Lege vetatur esus inuit in saphan, tanquam animalis congeneris, ut quidem volunt. Quo pertinere creditur quod in Psalmis sophanim λαγοὺς reddiderant Graeci veteres, & Vulgatus in Proverbiis lepusculos.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
