# Hierozoicon. Vol. 1 41.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 41.5 to 41.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/41.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/41.5

Proinde Hebraei omnes abhinc quingentis annis saphan cuniculum exponunt. Nec recentiorum interpretum ullus est qui aliter reddat: Quae interpretatio suspecta est tribus de causis. Prima quod cuniculum ruminare non constat, quod Lex de saphan diserte asserit Levit. 11. 5. Secunda quod cuniculus in terreno solo degit, saphan in petris Ps. 104. 18. & Pro, 30. 26. Tertia quod aevo Mosis cuniculus Judaeis fuit ignotus, & Hispaniae alwebro, id est mus montapeculiaris. Refelluntur etiam εalphene, id est mus Finnus vulgo marmotta, aut ii Arabum quibus saphan est nicus, nobis petigris. Et ii Graecorum qui hyaenam, item qui hericium reddunt. Sed a Graecorum vetustissimis optime redditur χιειχύλλιος, qui Hieronymo est ἀρκτομῦς, & Arabialjerbuo, ut ex Coptico Lexico constat. Et illum murem esse probamus in Libya & bus Aegypto frequentem, quem post Herodotum Aristoteles, Theophrastus, Plinius, Aelianus, Photius bipedem vocant, quia saepe bipes incedit. Pedes posteriores habere longiores, ut montes scandat facilius. In planis saltu progredi. Durromchi ab Arabibus, id est hastatum, appellari, quia caudam habet hastae similem, quam sursum fere tollit. Ducem sibi deligere, cujus negligentia morte mulctatur. Domum habere subterraneam, quae ad quatuor ventos patet. Sed ejus foramina terra obrui, ne pateant extrinsecus, & proinde hypocritas cum his conferri. Latibulorum vias sinuosas esse & intricatas. In petrosis locis haec latibula effodi, ut ab aquarum alluvionibus tuta sint, & ab equorum ungulis. Et in tumulis ac prope arbores, ut eminus conspiciantur, nec eo redeuntes oberrent. In terra molli leporum instar suspenso gradu incedere, ne notentur vestigia. Rumen habere & ruminare, quamvis utrimque dentatos. Eorum saltum bachdal vocari; Gianadib serpentes qui cum illis in eodem latibulo nidificant. Marem achbar, foeminam tinta, pharnab aut phirnib musculum ex eorum coitu cum vulgari mure natum. Hunc solum murium esse edulem, & Mahumetis lege concessum. Nec tantum ipsos mures sed & eorum latibula certo pretio comparari, id est jus illa in alieno solo rimandi & perscrutandi. Et in muribus hoc genus, Suphariensem magni fieri, quia tenera est & pingui carne. Et Israeliticum quem vocant ad ventum exsiccatum, quia multi est nutrimenti, & mollit ventrem. Hujus muris meminisse paraphrastem Arabem Es. aljerbuo, Chaldaice uno taplza, Syriace 66. 17. Teixeiram item & Olearium.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
