Latin
SOLIS IM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 416
Unproofread scanNot analysed yet
id est, Coccyx compositus est ex tribus ossibus cartilaginosis, quae nulla habent additamenta (seu nullas ἐπιούσες) Et nervi quidem indè oriuntur ex communibus foraminibus, ut in collo, propter eorum parvitatem, &ex extremitate tertii nervus egreditur impar. Coccygem reddo, quia descriptio convenit, qualis est in Galem libro De ossibus, Bπὶ τῷ πέροτι τὸ πλατέος ἕτερον ὀστοῦν ὅσι τὸ καλούμενον κόκκυξ, ἐκ τρίων καὶ τοῦτο συγκείμενον ἰδιων μορίων χρυδρωδιστερων. In extremitate ossis lati (seu sacri) aliud est os, coccyx nomine, ex tribus compositum propriis partibus cartilaginosis. Et paulò post, διεξέρχεται δὲ κατὰ τὰς τότων συντάξεις ἐκ τῶν ὀπίσω καὶ πρόσω μερων νουρα Nervi verò transeunt per eorum compositiones, tam ex posterioribus, quàm ex anterioribus partibus. Et rursus, Oσον δὲ ὑπίλοιπον τοῦ νοπαῖς κατὰ τὸ πέρας αὐτοῦ τοῦ τρίτου διεξέρχεται μόνον ἀζυγὲς Et ad finem tertii transit nervus impar, qui ex spinali medulla solus superest. Haec igitur conferenti cum iis, quae ex Avicenna descripsimus, clarum fiet Ngy vel JUSV esse coccygem. Neque verò haec versio prorsus nova est. Nam, ut Arabem taceamus Pa risiis editum, qui id ipsum est, quod pro τιουγῆτ habet γακλεααὶ, Kimchius appellat IO OP extremitatem spinae &Samaritanus, APO, 3 vertebram seu spondylium. Utut enim spina dorsi tota ex vertebris constet, tamen extremum illud os speciali nomine spondylium dicitur, id est, vertebra. Pollux de sacro osse, Ἀρχεται μὲν ἐξ ἐυρύτητος ὑπὸ τὴν ῥάχινʼ ὑποστενοῦται δὲ κατὰ τὴν κοκκύγα καλούμενον, ὃς καὶ σπονδύλιον, καὶ ὀρροπύχιον ὀνομάεται. Initio quidem sub spina dilatatur: coarctatur verò circa os, quod &coccygem vocant, &spondylium, &orrhopygium. Jam disquirendum quae pars tam bovini, quàm ovilli, &caprini jecoris Hebraicè dicatur jothereth, Exod. XXIX. 13. 22. &passim? (n) in Levitico. In quo frustrà se fatigavit vir doctissimus. &in his rebus valde accuratus, Nicolaus Fullerus, Miscellan. Sacr. lib. 5. cap. 14. Vult enim is voce A significari membranam illam tenuissimam quâ jecur integitur, atque id ipsum in Hieronymo esse reticulum jecoris, &in Graeca editione λοβὸν τοῦ ἥ τατος. Quomodo in leguminibus λοβὸν vocant siliquam, aut folliculum, quo semen continetur. In quibus nè apparet quidem vel minima veri species, quod hae rationes palàm facient. Deus in sacrificiis partes victimarum opimas, hoc est, optimas, &pinguissimas sibi deligit super altare suum adolendas. Putà in ove caudam, qualem suprà descripsimus, &arvinae quidquid habent externae partes, &in internis omentum, &renes, &si quid aliud adiposum est in ventre, &extis, usque ad ilia. In his porrò censetur etiam NM jothereth jecoris: unde apertè concluditur eâ voce non intelligi cuticulam, quâ jecur integitur, quae macra, &exilis, &jejuna est, tipulâque levior, &foliis farfari.