# Hierozoicon. Vol. 1 42.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 42.1 to 42.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/42.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/42.1

in Hispaniae Cantabris, in Italiae Cosanis, & in Thraciae Abderitis nihil intactum reliquerunt. Et historiae mures ferrivoros in Chalcidensibus memorant, & in Gyaro insula, in Troade, Mysia & Aeolide. Muris esus Lege interdictus Levit. 11. 29. & Es. 66. 17. permissus tamen fuit in summa famę. In Lege tres murium colores habet Jonathan, in quibus albus est rarissimus. Quaeritur cur illud animal immundum esse Lex pronunciet. Et Sennacheribi cladem quam Angelo tribuunt sacri scriptores, cur ad agrestes mures Aegyptii referant, historiâ Cretensium, qui Hamaxitum in Troade condiderunt, interpolatâ. Omnes omnino Scripturae interpretes in choled mustelam reddunt Levit. 11. 29. Tamen Sychold id ipsum est. Neque aliud eum cholda in Talmuochulda est talpa Proris Arabibus, quoque An de Hierosolymitano. Et Mosi quoque in choled non esse mustelam, sed talpam, ex eo colligere est quod illam cum mure jungit, tanquam animal congener, & utrumque vocat vvunt hyrvon vt reptile super terram reptitans aut in immensum sobolescens. Quod in talpam longe melius quam in mustelam quadrare nemo est qui non agnoscat. Eodem facit quod verbum abri chalad, ex quo dum choled, subire, suffodere, & in intima penetrare significat. Hinc in Syra paraphrasi 2 Tim. 3. 6. CCS & ii sunt qui in domos penetrant, Graece ἐι ἐν δύνοντες εἰς τὰς ὀικίας. Unde euahn Chaldii vel Chaldaei dicti illi Chalybes qui ferrum creduntur ex terrae penetralibus primi eruisse. Et aliae voces indidem ortae rubiginem, gangraenam, & profundam cultri in victimam immersionem significant. Proinde talparum quoque nomen ejusdem esse originis valde verissimile est. Cum ad id natae videantur, ut terram subruant & suffodiant, & in ejus intima penetrent, quod ipsa rostri & crurum species aperte docet. Itaque etiam alterum talparum nomen rmum a fossione sumptum est. Ut Graecum πάλαξ pro Attico καλοψ ἀπὸ τοῦ σκάλλειν ἢ σκαλεῖν, id est fodere. Fatendum interim Talmudicos voce τη choled vel ri cholda mustelam plerumque significasse. Sed hîc de Mose res est, non de Talmudicis, qui saepe falluntur & fallunt. Ut cum ps. 58. 9. voces DOR qua reddunt abortivum & talpam, cum aliud non significent quam abertivum mulieris. Obiter docetur cur ad talpas & vespertiliones projici dicantur idola Es. 2. 20. Et quam recte ibi jungantur duo haec animalcula. Et quorsum in libro Nominum talpa explicetur fluvii Damasceni nomen Farfar 2 Reg. 5. 12. Cur denique vel talpa, vel etiam mustela, pro immundis habeantur. Et mustelam ore parere aut concipere falso credi.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
