Latin
42.5 to 42.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 42.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et quae sit origo fabulae quam Philosophus non nisi ex parte vidit. Graviterque eos errare qui horribile fellatorum crimen in mustelam impingunt. Superest hujus libri caput ultimum, in quo tria elementa certant de animali p Lippod, quem terrae adscribunt Graeci &Hieronymus, qui hericium reddunt. Alii aquaticum animal esse inferunt ex his Es. 14. 23. de Babylone, Ponam eam in possessionem haereditariam se kippod, &stagna aquarum. Quorum pars lutram, pars castorem, pars testudinem esse vult. Alii denique in aërem cum volucribus relegant, quia pelecano jungitur Es. 34. 11. &Soph. 2. 14. Sed hericium aut hystricem hac voce significari probant veterum testimonia, Hebraeorum perpetuus usus, vicinae linguae Chaldaica, Arabica &Aethiopica, variae denique voces ex nomine kippod deductae. Et refelluntur eorum objectiones qui in diversa sunt sententia. Jam quartus sequitur liber de quadrupedibus oviparis, qui omnium est brevissimus, sed maxime necessarius. Novi enim interpretes, qui in aliis multa vident, hic ubique caecutiunt, &in meris tenebris palpant. Et e sex lacertorum speciebus quas censet Moses Levit. 11. 29. 30. ne unum quidem satis norunt. Proinde in eorum interpretatione plures faciunt metamorphoses quam Graecorum mythologi in toto cyclo Epico. Ita ax tsab, qui crocodilus est terrestris, mutant in bufonem, testudinem, &testaceorum genera. pax anaka, id est stellionem, in mygalem, araneam, reptile volans, castorem &fibrum. 133 coach, id est majorem lacertum, in chamaeleontem, testudinem, limacem, sciurum, crocodilum. og letaa, salamandrae speciem, in latacem, murem araneum, stellionem, lacertam. unm chomet seu lacertam arenariam, in limacem. nonom thinsemeth denique, id est chamaeleontem, in talpam. Rursus ronno semamith qui vere est stellio Pro. 30. 28. ab iisdem mutatur in araneam. Nos singula haec animalia in veterem figuram restituere non contenti, argumentis aut plane certis, aut quae magnam habent veri speciem; Etiam eorum naturam plenius introspeximus cum opus fuit, Arabum vestigiis insistentes, quibus illa sunt intus &in cute nota. Quia pleraeque hae pestes, a nobis ne de nomine quidem cognitae, in eorum solo nascuntur. Pro specimine hic proferam crocodilum terrestrem, quem Hebraei ax tsab vocant, &Arabes dab, iisdem literis, sed quarum prior aliter sonat propter punctum adscriptum.