# Hierozoicon. Vol. 1 429

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, DR MDD E EDONI S. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/429
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/429

Pastores enim ex pecore eo rore depasto αμέλγουσι περιγλύκιστον γάλα, καὶ οὐ δεονται ἀναμίξαι αὐτῷ μέλι, ὅπερἐν δρῶσιν Ἑλλήνες, suavissimum lac exprimunt nec ei mel miscere opus habent, quomodo Graeci faciunt. Nempe mel illud est ipsissimum veterum Scriptorum saccharum, de quo Dioscorides, Plinius, Galenus Paulus Aegineta, Arrianus in maris Erythraei Periplo, Hesychius verbo Σάκταρον Aphrodisaeus lib. 2. Problem tabaschir vocant, & recen74. Arabes, Antiores saccharum Bambus, autem Mambu. Quod ideò hic observo, quia Israëlitarum armenta, & greges aliquamdiu in deserto simili rore vixerunt Manna scilicet coelitùs delapso, quod pecori nonnisi pabulum, Dei populo fuit pabuum, & sacramentum. Quin ros vulgaris pecori gratus, nec insalubris est, si Poëtae credimus, qui in Pharmaceutria sic habet, Frigida vix coelo noctis decesserat umbra, Cùm ros in tenera pecori gratissimus herba est. rursus lib. 3. Georg. Luciferi primo dum sidere frigida rura arpamiis, dum mane novum, dum gramina canent, Et ros in tenera pecori gratissimus herba est. Non tamen hoc verum ubique, si verè Servius ad hunc locum, Manè pasci praecipit oves secundùm morem provinciae suae: nam in aliquibus locis morbum contrahunt, nisi jam siccato rore pascantur. Quod confirmari videtur ex Arabum testimonio, à quibus inter morbos pecudum unus est nomine tharz, μαλανα καὶ Ob Or cùm oves ροιοαὶ ἄλλο σοι λλο rore madentes herbas comedunt, & venter earum diffinditur. Itâ definit Alcamus. Sed distinguenda sunt tempora. Aestivis enim solùm mensibus, capris, & ovibus salubres sunt herbae roscidae: quod Poëta his verbis disertè monet, At verò Zephyris cùm laeta vocantibus aestas, In saltus utrumque gregem, atque in pascua mittes, Luciferi primo cum sidere, &c. Neque aliter alii Scriptores. Varro, Rusticorum libri secundi capite secundo; Aestate, primâ luce exeunt pastum, praetereà quòd tunc herba roscida, meridianam, quae est aridior, jucunditate praestat, &c. Haec ab Vergiliarum exortu ad Aequinoctium Autumnale maximè observant, &c. Reliquae pastiones hyberno ac verno tempore hoc mutant, quòd, pruina jam exhalatâ, propellunt in pabulum. Et Columella libri octavi capite tertio, De temporibus autem pascendi, & ac aquam ducendi per aestatem, non aliter sentio, quàm ut predidit Maro * Luciferi primo cum sidere, &c. Hyeme, & vere matutinis temporibus, intra septa contineantur, dum dies arvis gelicidia detrahat. Nam pruinosa iis herba pecudi gravedinem creat. Et Palladius ibri duodecinii capite decimo tertio, Aestivis menibus pascantur sub lucis initio, cùm graminis teneri suavitatem roris mixtura commendat. Hyeme autem, vel vere, resolutis gelicidiis, ad pascua prodire non debeni. Calphurnius tamen Eclogâ quintâ, sine ulla temporis distinctione ante diem pecus exeat, humida dulces Efficit aura cibos, quoties, fugientibus Euris, Frigida nocturno tinguntur pascua rore, Et matutinae lucent in gramine guttae. LI Post ed by Goo dig

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
